Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (117) of 376 > >|
143117LIBER V. CAPUT IX. poteſt ſuſtinere. Hoc autem ita eſſe ex eo licet animadvertere, quod
ſub tectis cum ſint aquarum fontes, aut etiam ſub terra paluſtris abun-
dantia, ex his nullus ſurgit humor nebuloſus, ſed in apertis hypaethris-
que locis, cum ſol oriens vapore tangit mundum, ex humidis et abun-
dantibus excitat humores, et etiam conglobatos in altitudinem tollit.
Ergo ſi ita videtur, uti in hypaethris locis ab aere humores ex corpori-
bus exugantur moleſtiores, quemadmodum ex terra per nebulas viden-
tur, non puto dubium eſſe quin ampliſſimas et ornatiſſimas ſub divo hy-
paethrisque collocari oporteat in civitatibus ambulationes.
Eae autem
uti ſint ſemper ſiccae et non lutoſae, ſic erit faciendum.
Fodiantur et
exinaniantur quam altiſſime, et dextra atque ſiniſtra ſtructiles cloacae
ſiant, inque earum parietibus qui ad ambulationem ſpectaverint, tubuli
inſtruantur inclinati faſtigio in cloacis.
His perfectis compleantur ea
loca carbonibus;
deinde inſuper ſabulone eae ambulationes ſternantur,
et exaequentur:
ita propter carbonum naturalem raritatem et tubulorum
in cloacas inſtructionem, excipientur aquarum abundantiae, et ita ſiccae
et ſine humore perfectae ſuerint ambulationes.
Praeterea in his operi-
bus theſauri ſunt civitatibus in neceſſariis rebus a majoribus conſtituti.

In concluſionibus enim reliqui omnes faciliores ſunt apparatus quam li-
gnorum;
Sal enim facile ante importatur, frumenta publice privatim-
que expeditius congeruntur, et ſi deſint, oleribus, carne, ſeu legumini-
bus defenditur;
Aquae foſſuris puteorum et de coelo repentinis tempe-
ftatibus ex tegulis excipiuntur:
De lignatione quae maxime neceſſaria
eſt ad cibum excoquendum, difficilis et moleſta eſt apparatio;
quod et
tarde comportatur, et plus conſumitur.
In ejusmodi temporibus tunc
eae ambulationes aperiuntur, et menſurae tributim ſingulis capitibus de-
ſignantur.
Ita duas res egregias hypaethrae ambulationes praeſtant, unam
in pace ſalubritatis, alteram in bello ſalutis.
Ergo his rationibus ambu-
lationum explicationes non ſolum poſt ſcenam theatri, ſed etiam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index