Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXVI.
Fumi non ab impetu quo eructantur ad altisſimas regiones
perduci poſſunt, ſed minùs graues redditi ab igniculo­
rum commixtione exprimi ab ambiente aere
poſſunt.
ET notandum eſt, quòd abſque exhalationibus
igneis non poſſent ad inſignem altitudinem̨
fumi particulæ eleuari, quia licèt impetus ex ſui na­
tura, quo à ligni poroſitatibus eructantur, vim per ſe
haberet ad eas longiùs eleuandas, nihilominùs, quia
huiuſmodi impetus facillimè debilitatur extingui­
turque à particulis aeris quieſcentibus, vel prædicto
motu priuatis, quibus occurrunt fumi, non poſſet eius
aſcenſus longiùs propagari, ſed citò extingueretur.
Vlteriùs ſi re vera fumi à ligno eructati virtute im­
petus præconcepti ad tantam altitudinem aſcenderent, non au­
tem
ob ſocietatem ignearum exhalationum, ſequeretur, q̨
non ſemper fumus ad eandem atmoſphærę ſummitatem
aſcenderet, is enim qui per poros laterales ligni e­
greditur, impetum proiectitium tranſuerſalem acqui­
reret, & ideò proſequi ſuum motum deberet per pla­
num horizontalem, neque ab incepto itinere tanto­
pere deuiaret: ſimiliter fumus ille, qui ab infima par­
te titionis in aere ſuſpenſi exit, impetum acquirit ten­
dendi deorsùm, non ſursùm, proindeque deberet di­
rectè profluere vſque ad pauimentum, & deinceps
non poſſet ad ſu premam aeris regionem perduci,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index