Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1fluento / lacu / mari. Percommoda erit areis deſcriptio quæ
ſibi iunget omnes urbis muros quaſi.
o. littera ingentes.
C. inflexis cornibus præhendant non circumcludant.
ſic / aut a qua plures radii ueluti ad circumferentiam exe
ant: ſic enim quod oportere nuper dicebamus: neque intra
urbem erit arx: neque adeo extra urbem.
Quod ſi quis arcem
uolet breuiſſime deſcribere fortaſſis non errabit / ſi eam di
xerit / poſticam eſſe urbis omni ex parte egregie munitiſſi
mam.
Sed ſit ea quidem uti uolunt operum ſupremus uer
tex et urbis nodus: minax: aſpera: rigidaque ſit oportet, per
uicax: inuicta: puſilla quam ampla erit tutior.
Nam hic pauco
rum fide: illic multorum officio indigebimus.
Et quid il
le apud Euripidem: nunquam fuit multitudo non referta ma
lis ingeniis: ita iſtic in paucis fides minus incerta erit quam in
multis perfida.
Arcis podium ponetur ſolidum / uaſtis lapi
dibus / linea extrinſecus obliqua: quo ſcalæ admotæ curua
tu debilitentur: et qui applicuerit hoſtis hærendo ad murum
dimiſſos lapides non euitet: et tormentis immiſſa non usque
arietent: ſed ex obliquo diſſiliant.
Area introrſus paſſim la
tiſſimis et craſſis lapidibus duplici atque etiam triplici fo
lio dimiſſis inſternetur ne quid cuniculis furtim obſidentes
irreptent: Murus altiſſimus ſolidiſſimus craſſiſſimuſque ad
ſupremas uſque coronas attollatur: qui pulcherrime ma
chinarum uim et miſſilia refutet: et ſcalis aut etiam aggere
quoad in nos ſit minime queat æquari.
Cætera uti de urbium
muris diximus perficientur.
Præcipua quidem ad tuendoſ
urbis et arcis muros in hoc erit ratio: ut cures penitus ne ho
ſtis impune propius poſſit appellere.
Id fiet cum foſſa qua
diximus profundaque lataque: tum et furtariis ut ita loquar
ſub fiſſuris per ipſum imum podii diſpoſitis.
Vnde hoſtis
dum ſe ſcuto ſuperne proteget / qua ſit parte non tectus tranſ
ueheretur.
Hoc enim genus defenſionis omnibus ante eſt.
Tutius enim iſtic occaſionem conficiendi hoſtis captant / bre
uiore finiunt linea / raro petunt hoſtem fruſtra: cui totum cor

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index