Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1rectos inſiſten­
47[Figure 47]
tes, vt totidem
alias, quot ſunt
puncta in ſu­
perficie E D
nixu naturali
coniunctæ.
Tot
vires nullo tem­
poris
momento alio inclinantes ſe à ſuo ſtatu dimoueri ſinent: medio
etiam obuio ſeu aëre, ſeu aqua totidem ad latus punctis propter æqua­
litatem ſuperficierum impediente.
Ex quo fit vt figurarum planum
pro vertice habentium ſtabilißima dicatur cubus.
Et quia talis eſt,
eius figuram Plato affinxit terræ in loco ſuo prorſus immobili.
Ob id
etiam pictores Virtutem quæ ſola conſtans eſt animi ſtatus, vel etiam
Mercurium qui ſuos ſectatores numquam deſerit cubo inſidentem
repræſentant: ſicut ob contrariam cauſam Fortunam.
Quæ tantùm conſtans in leuitate ſua eſt.
globo mobilißimo. Sed quod ad figuram attinet quia pluribus planis
clauditur quam tetraedrum, vel pentaedrum, vt qui ſit hexaedrum,
& ideo propius accedit ad ſphæram, ad volutationem adhuc procli­
uior eſt, quam illa ſint.
hinc teſſerarum talorumque in alueo per hanc
figuram planum vnum pro vertice, & planum vnum pro baſi ſemper
ſeruantem ludus.
Sed hîc non immeritò
48[Figure 48]
quæri poteſt. cur terræ ſtare debenti na­
tura figuram attribuit ſphæricam, vt
docent aſtronomi.
vnum enim eſt ex ar­
gumentis
Copernici terram moueri pro­
bare volentis.
Sed id nullum locum ha­
bet, quia quæ hactenus dicta ſunt im­
pedimenta figurarum, ſunt figurarum in
plano non autem in concauo ſimili & con­
49[Figure 49]
gruenti exiſtentium, cuiuſmodi eſt terra,
cuiuſque omnes partes rotundæ exiſten­
tis æquabilius coniuncto nixu ad cen­
trum contendunt: quam ſi alterius eſſet
cuiuſcunque figuræ.
Sit enim cubica
cuius centrum A & B punctum an­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index