Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
prout apparet in ſecunda Figura; item ſi eſt conoidalis inſtar co­
ni truncati inverſi, prout in tertia Figura apparet, idem contin­
git: Nam videmus, effluente aquâ per B, ſubſidere paulatim
aquam A, incumbentem ipſi B ad perpendiculum, fierique; foſſam in
ſuperiori ſuperficie vbi A, reliquas verò partes collaterales e A,
f A, confluere intra foſſam; ad eum modum, quo in arenarijs
horologijs, dum è ſuperiori phiala defluit arena per foramen
diaphragmatis in inferiorem phialam, efficitur foſſa in ſuperiori
arenæ ſuperficie, in eamque incidunt circumia centes arenæ par­
tes.
Quod ſignum eſt, aquam deſcendere & effluere per B in
modum columnæ AB.
Et hoc quidem contingit apertè in tu­
bis non ſemper plenis, ut experientia docet.
Idem autem con­
tingere neceſſe eſt in tubis ſemper plenis; niſi quòd in his deſcen­
dat ſemper nova ac nova columna aquea.
48[Figure 48]
Quod diximus de tubis columnaris & conoidalis figuræ;
intelligendum etiam eſt de columnis aliarum figurarum, pro­
pter paritatem rationis, dummodo ſint verticaliter erecti.
Si foramen eſt quidem in baſi tubi (cuiuscunque figuræ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index