Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (125) of 393 > >|
143125
XI. Ità rectarum linearum ad ſphæricam ſuperſiciem ex inſlectione
quavis procreatas imagines qualitercunque liceat definire.
unde de
planarum quoque ſuperſicierum ad eandem repræſentationibus haud
difficilè ſtatuetur;
harum ſcilicet imagines abſolutæ _conoidum aut_
_Sphæroidum Superſicies erunt_ è rectarum imaginibus reſpectivis circa
radiationum axes converſis progenitæ;
quin & relatæ quoque pla-
narum ſuperficierum imagines è rectarum imaginibus relatis ſimili
pacto progenerantur.
rem totam ipſi mentem aliquantillùm adver-
tentes perſpicietis;
me λεπτολογιας extremæ faſtidium capit.
XII. Reſtare videtur, ut quomodò compoſitæ ſuperficies ſphæricæ
objectas repræſentant lineas diſpiciamus.
verum cum imagines indè
prognatæ ſint altioris gradûs lineæ, ab uſu notitiàque communi ſegre-
gatæ, atque proprietatibus intricatis præditæ;
nil aliud quàm operam
luderem iis deſudans extricandis.
illas itaque tranſiliam; hoc com-
monens unicum, punctorum in illis aliquot principalium poſitiones è
præmonſtratis dignoſci, de cæteris commodiùs ex conjectura diju-
dicari.
XIII Hæc ſunt, quæ circa partem _Opticæ_ præcipuè _Mathemati-_
_cam_ dicenda mihi ſuggeſſit meditatio.
circa reliquas (quæ φυσικώτε{ρο}ι
ſunt, adeóqve ſæpiuſculè pro certis principiis plauſibiles conjecturas
venditare neceſſum habent) nihil ferè quicquam admodum veriſimile
ſuccurrit, à pervulgatis (ab iis, inquam, quæ _Keplerus, Sche@ner@s,_
_Carteſius_, &
poſt illos alii tradiderunt) alienum aut diverſum: atqui
tacere malo, quàm toties oblatam cramben reponere.
proinde re-
44[Handwritten note 4] ceptui cano;
nec ità tamen ut prorſus diſcedam, anteaquàm impro-
bam quandam diſſicultatem (pro ſinceritate quam &
vobis & veritati
debeo minimè diſſimulandam) in medium protulero, quæ doctrinæ
noſtræ, hactenus inculcatæ, ſe objicit adverſam, ab ea ſaltem nul-
lam admittit ſolutionem.
illa, breviter, talis eſt: _Lenti vel ſpeculo_
11Fig. 202,
203,
_cavo_ EBF exponatur viſibile punctum A, ità diſtans, ut radii ab A
manantes ex inflectione verſus axem AB cogantur;
sitque radiationis
limes (ſeu puncti A imago, qualem ſupra paſſim ſtatuimus) pun-
ctum Z;
inter hoc autem & inflectentis verticem B uſpiam poſitus
concipiatur oculus.
quæri jam poteſt, ubi loci debeat punctum A ap-
parere.
retrorſum ad punctum Z videri natura non fert (cùm omnis
impreſſio ſenſum aſſiciens proveniat a partibus A) ac experientia re-
clamat.
noſtris autem è placitis conſequi videtur ipſum, ad partes

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index