Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
141
141 (135)
142
142 (136)
143
143 (137)
144
144 (138)
145
145 (139)
146
146 (140)
147
147 (141)
148
148 (142)
149
149 (143)
150
150 (144)
< >
page |< < (137) of 760 > >|
143137LIBER VI. ſi in alio, ut in C id profectò quod in ipſum B eſt mutatum,
rurſus in B mutatur ex C:
ipſum nanq; C nõ erat ipſi cohæ
rens B, mutatio enim continua eſt:
quo fit, ut ipſum mutatũ
cùm eſt mutatum, ad id mutetur in quod eſt mutatũ:
quod
fieri nequit.
Id ergo, quod eſt mutatum, in eo eſſe in quod
eſt mutatum, neceſſe eſt.
Patet igitur & ipſum factum, tam
eſſe cùm factum eſt, &
ipſum corruptum, tum nõ eſſe cùm
non eſt corruptum.
Hoc enim etſi de omni mutatione eſt di
ctum, maximè tamen in ea dilucidum eſt, cuius termini con-
tradictoriã ſubeunt oppoſitionẽ.
Patet igitur ipſum muta-
tum, in eo eſſe in quod eſt mutatum, cùm mutatũ eſt primò.
Id autem, in quo primò quippiam eſt mutatum, indiuiduum
eſſe neceſſe eſt:
atq; id dico primum quod non ex eo eſt tale,
quia aliquid ipſius eſt tale.
Si enim diuiſibile literis A C de-
ſignatũ, atq;
diuiſum in B. Si igitur in A B, aut rurſus in
B C eſt mutatum, nõ in ipſo primo A C eſt mutatum:
ſin in
utroq;
mutatur (in utroq; enim, aut mutatum eſſe, aut mu-
tarineceſſe eſt) &
in toto ſanè mutatur, aut mutatum eſſe
ſupponebatur.
Eadem eſt ratio, & ſi in altero mutatur, in
altero eſt mutatũ:
erit enim quid, prius primo: quare non
erit id diuiſibile, in quo eſt mutatum.
Patet igitur tam corru
ptum, quàm generatum, in indiuiduo corruptum eſſe ac ge
neratum.
Bifariam autẽ dicitur id, in quo primo quippiam
eſt mutatũ.
Vno modo in quo primò finita mutatio eſt: tunc
enim uerè dicere licet illud eſſe mutatum.
Altero, in quo pri
mo mutari cœpit.
Id igitur, quod in fine mutationis dicitur
primum, eſt, uereq́;
dicitur eſſe: nam & fit ut finiatur tandẽ
mutatio, &
eſt exitus, finisúe mutationis, quẽ iam & osten
dimus indiuiſibilem eſſe, propterea quod ultimum eſt.
At
quod in principio mutationis dicitur primũ, id omnino

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index