Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Faciam capias. Sit tubus AB ſemper aquâ plenus, ſit fiſtula
47[Figure 47]
primum GH, per quam aqua extruditur, vi
ponderis AB. haud dubiè ſi ſit fiſtula GI duplo
longior, extrudetur aqua per GH, velociore
motu, & tardiore per GI. experientia hujus rei
perſpecta eſt; quia ſæpè probata; ratio verò
non ita fortè cuipiam in promptu eſt.
Auguſtin. Iam mihi venit in mentem; nem­
pe vis eadem motrix minus mobile velociùs,
majus verò tardiùs movet; quid mirum igitur,
ſi minorem aquæ molem fiſtula GH contentam,
vis ponderis GH faciliùs & velociùs extrudat,
quàm duplò majorem contentam fiſtula GI. im­
mò facilè crediderim, motus eſſe, vt longitudines
permutando.
Antim. Ab hoc vltimo incipio, quod manifeſtè falſum eſſe, demon­
ſtro, nempe inde ſequeretur infinitè velociùs extrudi aquam per nudum &
nulla fiſtula inſtructum foramen B, quàm per fiſtulam quamlibet etiam bre­
viſſimam; prætereà cùm per fiſtulam GH, aut GI aqua extruſa motu
æquabili moveri cenſeatur, acquiſito ſcilicet in ipſa extruſione, id eſt, in
ipſo foramine: ſi in præciſa vi motrice ſiſtamus, cùm hæc æqualem mo­
tum omnibus partibus extruſis imprimat, quem deinde retinent per totam
fiſtulæ longitudinem, non videtur, cur velociùs per breviorem, tardiùs per
longiorem moveatur; aliunde igitur illa motuum inæqualitas petenda
eſt; nimirum ab impedimento & reſiſtentia fiſtulæ; nempe cava illa ſuper­
ficies, non ita eſt lævigata, quin aliquid ſcabrum, aliquæ ſalebræ, ſtriæ, aut
rugæ inſint; cum enim aqua nullum ſpatium liberum habeat intra fiſtu­
lam, vix credi poteſt, quantum inde illius curſus retardetur; & verò aquæ
currentis ſuperficies adeò plana eſſe non ſolet, præſertim ſi velociore motu
fluat; vt igitur ſuperficies aquæ convexa probè congruat ſuperficiei cavæ
fiſtulæ, id certè non ſponte, ſed vi quadam fieri dumtaxat poteſt; vnde illius
curſum retardari neceſſe ſit: cùm igitur in longiore fiſtula longior ſit ſu­
perficies, longius ſeu majus erit impedimentum; igitur per longiorem fi­
ſtulam plus remoræ nacta, tardius aqua extruditur.
Auguſtin. In qua porro proportione vnus motus alium ſuperat?
Antim. Hæc proportio ita inveniri poteſt; comparetur aquæ quantitas
extruſa per nudum foramen B, factum in lamina quaſi indiviſibili, cùm ea
quæ per fiſtulam GH extruditur, æquali tempore, motus erunt vt quanti­
tates permutando; fiatque vt differentia quantitatum ſit ad aliam vt GH,
ad GI, id eſt, in ratione dupla, erit aqua extruſa per GH ad extruſam per
GI, vt aqua extruſa per nudum foramen, minus prima differentia ad ean­
dem, minùs ſecunda differentia; erunt autem motus vt quantitates aquæ
extruſæ: hic non conſidero modicam illam & inſenſibilem reſiſtentiam,
quæ procedit à peripheria foraminis laminæ; quia hæc ſupponitur indivi­
ſibilis ſuperficies, ac proinde quælibet ſuperficies cava ad illam peripheriam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index