Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1figurarum duobus prædictis figuris vnum quid
componentibus, & circa eundem axim, vel diame
trum exiſtentibus, qua ratione diximus, circum­
ſcriptarum, centra grauitatis ſint in diametro, vel
axe; etiam compoſiti ex ijs duobus reſiduis (vt in
priori libro generaliter demonſtrauimus, cen­
trum grauitatis erit in eadem diametro, vel axe:
vnde vim habent proximæ quatuor anteceden­
tes demonſtrationes, exemplum erit in demon­
ſtratione trigeſimæ quartæ huius.
PROPOSITIO XXXIII.
Hemiſphærij centrum grauitatis eſt punctum
illud in quo axis ſic diuiditur, vt pars, quæ ad ver­
ticem ſit ad reliquam vt quin que ad tria.
Eſto hemifphærium ABC cuius vertex B, axis BD:
ſit autem BD ſectus in G puncto, ita vt pars BG ad GD
ſit vt quinque ad tria.
Dico G eſse centrum grauitatis
hemiſphærij ABC.
Abſcindatur enim BK ipſius BD
pars quarta: & ſuper baſim eandem hemiſphærij eundem­
que axim BD cylindrus AF conſiſtat, & conus intelli­
gatur EDF, cuius vertex D, baſis autem circulus circu­
lo AC oppoſitus, cuius diameter EBF.
Sectoque axe
BD bifariam in puncto H, & ſingulis eius partibus rur­
ſus bifariam, quoad BD ſecta ſit in partes æquales cu­
iuſcumque libuerit numeri paris, tranſeant per puncta ſe­
ctionum plana quædam baſi AC parallela, & ſecantia,
hemiſphærium, conum, & cylindrum, quorum omnes ſe­
ctiones erunt circuli, terni in codem plano ad aliam atque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index