Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1addebant, decies feruefaciebant, elutria­
bantur, & in vaſe inueterabantur.
Quidam
aquam augebant.
Alij ſine thymbra confi­
ciebant.
Quum verò tantundem aquæ di­
luendo, vt vinum admitteret, ſalubrius erat,
ac minoris impenſæ.
Oxymel an­
tiquum.
Vinum Æ­
thiopum.
Æthiopes, credo quòd vina non ſeruen­
tur, & Chriſtum colant, paſſas vuas aqua
per diem madefaciunt, ſiccantque modicè,
ac exprimunt.
Hic potus eò melior, quò mi­
nus ſuauis.
Deeſt robur, deſunt mala vini:
quodque maximum eſt, in eo ſuauitas ni­
mia ad perniciem hominis & ebrietatem
nata.
Videtur & ob id natura mel potius
quàm vinum paraſſe ad potum.
Nam mel,
nulla regio non gignit.
Idem vinum efficit,
nam temporis auxilio, ex melle & aqua pa­
ratis vinum fit.
At vina vuarum, neque fri­
gidiſſimæ regiones ferunt, nec calidiſſi­
mæ ſeruant: reliquorum fructuum vix ſer­
uantur.
Fiunt enim ex cotoneis, punicis, pyris,
malis, prunis, herberis, moris, præſertim a­
greſtibus, meſpilis, ſorbis, & generaliter ex
omni fructu ſuauem ſuccum, ſalubrem, &
qui ſeruari poſſit habente.
Nam qui ſeruari
non poteſt, quum clareſcere nequeat, vinum
fieri non poteſt: vnde neque ex ceraſo, nec
perſico.
Ob id zinziber, piper, garyophylos,
cinamomum, macerem, nucemque myriſti­
cam addere ſolent.
Qui autem ſucci ad me­
tam coquuntur, ſeruantur: ſed dum ſpiſſeſ­
cunt, neque potus ſunt, nedum vinum: erunt
ergo defruta.
Sed vinum ex vuis album ve­

tuſtate flaueſcit, quia pars aquea reſolui­
tur.
Nigrum autem potens conditum, in
multos annos odorem & ſaporem ardentis
aquæ acquirit, & fit fermè album, minus
certè habens coloris flauo: nam craſſior
pars ſeparatur reliqua attenuatur.
Ita fit ar­
dens aqua.
Reconditur autem frigidis locis.
Vinorum ra­
tio & ſpe­
cies.
Vinum ve­
tuſtate in
aquam ar­
dentem tran­
ſit.
Vidi reconditum annis ſeptuaginta antè,
quod ex vigintiquinque amphoris, ad quin­
decim redierat, pallidum ex nigro euaſerat,
eoque ardente aqua ſuauius, quo infirmius.
Vtile crudis humoribus, frigidiſque ac hu­
midis morbis.
Audio Lubicenſem Sena­
tum gloriari, quòd Rhenenſia vina du­
centorum annorum in penubus ſeruet.
Olim
Falerno, inde Surrentino, pòſt Setino pre­
cium maximum, quòd alioqui egregia &
chara, in multos annos conderentur.
Tran­

ſeunt & vina nigra in candida, amiſſo etiam
ſapore odoreque, percolata lapide Indico:
nam craſſior pars ac nigra retinetur in lapi­
de: quod tranſit, immutatur ab egregia il­
lius frigiditate.
Marmoris igitur genus eſſe
oportet.
Lapis quo
vinum in
aquam tran­
ſit.
Mignol po­
tus.
Sunt & alij potus iucundi & inebriantes,
vt Mignol apud Senegam, quæ vltra For­
tunatas inſulas paulò verſus meridiem ex­
tenditur.
Succus eſt hic, ſero lactis ſub­
ſtantia & colore, niſi quòd magis ad ci­
nereum vergit, haud abſimilis, arboris
ſauciæ.
Alius è cocco ( palmæ id eſt genus ) eli­
citur hoc præſtantior.
Naſcitur copioſa in
Chimam prouincia Sureni litoris hæc ar­
bos, excelſa palmæ foliis, fructus illius ma­
ior capite humano.
Hic à ſumma ſuperficie
ad medium vſque membranis ac ſtupa obſi­
tus eſt: ex huius craſſiore parte funes, è te­
nuiore veſtes contexunt: iuxta medium cor­
tex vt iuglandis ſub quo medulla tenuis &
candida, guſtu, ſubſtantia naturaque amyg­
dalis recentibus ſimili.
Ipſa rurſus medulla
recens contrita lac emittit nihilo minus dul­
ce lacte animalium.
In medio igitur medul­
læ huius ſuccus continetur ſuauitate nulli
alij potui comparandus.
Porrò ex cortice qui
medullam circumit, quoniam nitet, & ni­
ger eſt ac durus, procula fiunt gratiſſi­
mi vſus.
Fructum hunc Itali nucem Indi­
cam appellant.
Integer venalis apud nos ha­
betur.
Coccus, pal­
mæ genus.
Sed poſtquam in cocci mentionem inci­

dimus, cùm nulla arbor tot vſus præſtet, de
illa referre tempeſtiuum erit.
Hanc igitur
mittit India, quam Auguſto menſe putant,
effluitque interim lachryma candida, vt è
putatis etiam vitibus ſolet, quæ toto triduo
vinum refert.
Sed ſi hanc coxeris ad tertias,
mel fit ſuauiſſimum.
At ſi nec coquatur, nec
bibatur, tranſit in acetum.
Rurſus mel ip­
ſum ſi aqua purgetur, in diebus viginti,
tranſit in vinum.
E fructus nucleis oleum ex­
primunt: aut iuglandium vice ad amygda­

larum eduntur.
Fiunt & carbones ex exte­
riore cortice, vt ex libro dum nentur ve­
ſtes, etiam goſſipinis delicatiores, ſericeis
fermè pars.
Foliis tegularum vice ad domos
tegendas vtuntur.
Itaque cùm omnia pal­
marum genera ſint multi vſus, præſtantiſſi­
mum coccum.
Eſt palma foliis prælongis,
aculeatis viridibus, & ob longitudinem cur­
uatis, collectiſque in ſuprema parte comæ
in morem: cortex mollis ac per ſquamas
prægrandes, inuicemque ſuperequitantes

inæqualis totus, non ſecus ac piſcium qui
ſquamis integuntur tergus.
Talem in æde
pacis vidi Genuæ, ſed haud fructiferam.
Nam
arbores quæ transferuntur, aliæ non viuunt,
vt in Italia ex India lignum aloës: aliæ viuunt,
ſed non edunt fructum, vt Genuæ palmæ:
aliæ edunt fructum, ſed oblæſum, vt piper
apud nos: & quædam fructum reddunt per­
fectum, quòd vtriuſque cœli ſunt patien­
tes, vt vites ex Hiſpania in Indiam tranſla­
tæ.
Summa caudicis palmæ pars vbi toro fo­
lia iunguntur & rami, mollis eſt, & amputa­
ta non ſolùm manditur, ſed etiam habetur
in deliciis: ſapore tamen inſipido, & ſuba­
maro: carnea ſubſtantia toti ex ligno, ſed
hac ſolùm in parte adeò mollis, vt edi poſ­
ſit maximè iuuencularum arborum.
Iuuenis
diu eſt, quòd qui palmam ſerit, vix vnquam
illius fructum videt, tam ſerò fructificat.
Vi­
deturque planta hæc magnam ſenſus ſpeciem
præferre.
Nam in Data Numidiæ vrbe, vbi
abundat, niſi maſculi florentis, ramus flo­
rentis fœminæ ramis miſceatur, fructus
macilenti, ac inſuauis ſaporis oſſe præ­
grandi naſcuntur.
Quòd ſi nullum auxi­
lium à maſculo ſuſcipiat, fiunt fructus
decidui: at vel cinere, vel foliis, vel
cortice illius confirmata, fructus ad ma­
turitatem producit.
Nec mirum ſimilibus
confirmari, quòd ſimilibus alitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index