Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1dem, vel æquali potentia; ſicut celerius mouentur maiores
libræ, quàm minores ab eodem, vel æquali pondere.
Non
enim aliter ſe habet circulus ſtans ſuper planum, quàm libra
ſupra fulcimentum in æquilibrio conſtituta.
At Ariſtotelem per angulos circuli intelligere angulos
à nobis explicatos, illud confirmat, quod cum dixiſſet an­
gulum circuli maioris habere nutum ad angulum circuli
minoris, quaſi id probans ait: Et ſicut diameter ad diame­
trum, ita circumferentia ad circumferentiam.
In quibus
verbis vtrumque ipſorum angulorum latus comprehendit
nempe rectum, & curuum.
Idemque eſt, ac dicere, quia cum præ­
dicti anguli conſtent ex huiuſmodi lateribus, ſicut latera ma­
iora, eo quod magis diſtent à centro, velocius mouentur; ita
pariter angulus ex illis conſtitutus, velocius mouebitur; ma­
gis enim diſtat à centro extremum diametri maioris, quàm
minoris, ſimiliter que portio maioris circumferentiæ ab illo
deſcriptæ, quàm minoris, vt per ſe patet.
Quod autem Baldus obijcit Ariſtoteli, prædictum nu­
tum, quem ipſe gratis explicat per angulos sectores, nul­
lam arguere maiorem mobilitatem circuli maioris, eo quod
quantum vnus ſector adiuuat deſcenſum ex vna parte, tan­
tum alter oppoſitus retardet aſcenſum ex alia, nihil con­
uincit.
Nam idem dici poſſet de extremitate diametri lon­
gius à centro diſtante, vt nihil conferat ad maiorem veloci­
tatem, eo quod altera extremitas tantundem debeat retar­
dare; Quod ſanè falſum eſt, quoniam tam in illo, quàm in
iſto motu ſupponitur impetus aliquis impreſſus, virtute cu­
ius motus ipſe exerceatur, ac vna pars circuli, vel diametri
ſuperet aliam æqualem.
Alioquin ſicut ſola maior diſtan­
tia extremitatis diametri non ſufficit ad motum illius; ita
nec maior nutus circuli maioris.
Vtrumque tamen confert
ad velocitatem ſuppoſito motu.
Nam virtus illa impreſſa
nutu proprio ipſius circuli adiuta, efficacius operatur in ea
parte vbi imprimitur, vel in quam prius impreſſa fuerit à
motore.
Quod verò adducit ad probandum potius minores circu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index