Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
131 113
132 114
133 115
134 116
135 117
136 118
137 119
138 120
139 121
140 122
141 123
142 124
143 125
144 126
145 127
146 128
147 129
148 130
149 131
150 132
151 133
152 134
153 135
154 136
155 137
156 138
157 139
158 140
159 141
160 142
< >
page |< < (126) of 430 > >|
144126GVL. PHIL. ANNOT. trahi doricas columnas quam Ionicas. Ad hæc, hypotra-
chelia Dorica, alios pura reliquiſſe, alios roſas, aut achã-
ti folia ſcalpſiſſe.
ALTI VNIVS ET DI-
DIATI MODVLI, LATI IN FRON
TE VNIVS.
Syncerior ſcribendi ratio nõ patitur
ita dici, ſed, alti dimidiatum modulum, &
lati vnum mo-
dulum, ipſe vero Vitruuius ſecurus istiuſmodi rerum, ſi-
mili dicẽdi genere vtitur lib.
10. cap. 14. 15. & . 19.
Quin et Columel. lib. de arbor. cap. 5. ſi modo vitio nõ
caret locus eo dicendi genere vſus est hunc vero in modũ
ſcribit.
Sulcum autem terrenum pedum duorum altum &
longum ſeptuaginta, vna opera effodit.
Sed & Varronem
annotaui apud Pliniũ lib.
36. cap. 13. non abhorruiſſe,
cum Porſennæ ſepulchrum deſcriberet.
CONTRA
TETRANTES MEDIOS SINT
COLLOCATI.
Ideſt diuiſa ſcapi craſſitudine
in partes quatuor, ita triglyphi ſupra colũnas collocentur,
vt partes medias duas occupent, relictis vtrin ſingulis,
in extremis tantum deeſt, quantũ ſuperatur ſummus ſca-
pus ab imo, hic autem craſſus est duos modulos, triglyphi
vnum ſolũmodo, contrahitur verò ſummus ſcapus vt ſcri-
ptũ eſt lib.
3. cap. 2. Locatus ita triglyphus ſuper duos
medios tetrantes, neceſſe eſt occupet pauxillum plus quàm
dextra at ſinistra relinquatur.
Bramantes vt id obiter
dicam in ambulatione Vaticana non triglyphos, ſed meto-
pas ad perpendiculũ colũnarum collocat, non imitanda li-
centia, quanquà &
ſuos inuenit imitatores. IN IN-
TERCOLVMNIIS RELIQVIS BI-
NI.
Intercolumniũ hoc loco accipiendum, quantù Epi-
ſtylii eſt à triglypho qui ſuper columnam eſt, ad alium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index