Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 406 > >|
1pus operire difficile eſt: unumque obuium hoſtem ſi præte
rit tælum: petet proximum / aut interdum unum et item alterum
et alterum: Superne autem immiſſa non ſine periculo deſtinan
tur.
Vix unum tantum petunt: qui et præuidiſſe et leui mo
mento declinaſſe / et breui ſcuto refutaſſe immiſſa queat.
Si erit arx maritima circum uada impedientur palis / ſaxis /
ne nouum machinamenta propius poſſint appellere.
Si erit
plano: foſſa aquaria circumdabitur: ſed ea ne quid putidi
aeris afferat uſque fodietur / quo ſcaturiat uiuam aquam.
Si
erit monte / præcipitiis uallabitur: ubi licebit hiſce omni
bus utemur.
Quibus uero ex locis tormentorum miſſilia poſ
ſint impetere: cycli aut potius anguli murorum ueluti pro
ræ in acutum obiicientur.
Non me fugit quod periti aliqui mi
litia aſſerunt: contra miſſilium impetum muros præaltos
fore non utiles.
Horum enim ruina equatis foſſis expeditiſſi
mum præberi hoſtibus irruentibus aditum.
Hoc non eueniet
ſi quæ ſupra diximus obſeruabuntur.
Redeo ad rem. Ad ar
cem turris una primaria excitabitur / multa ſui parte ſoli
da: toto opere robuſta: undique munita: cæteris celſior: ar
ceſſu ardua: ingreſſu non niſi ponte mobili.
Mobilium pon
tium
duo ſunt genera.
Alterum quo inuerſo clauditur egreſ
ſus.
Alterum quo porrecto atque retracto utimur: ubi acres la
sſciuiunt
uenti.
Poſterior commodior eſt. Turres quæ circumpe
tere
hanc miſſilibus poſſunt parte huic uerſa nudæ habebun
tur: aut muro tectæ relinquentur gracili.
Excubiarum ſta
tiones et propugnatorum fori diſtribuentur: ut alii inſimas
arcis pártes: alii ſupremas: alii alias diſtinctis muneribus ſedi
buſque curent: demum aditus et egreſſus et omnis partitio
ſic habebitur et parata et munita: ut neque amicorum perfi
dia / neque inimicorum uis frauſ ue poſſit ledere.
Areis te
cta ne tormentorum ponderibus obruantur / ad acutum angu
lum finientur aut ualido opere et ſpiſſiſſimis trabibus obfir
mabuntur: poſt imponetur cruſta / et in eam præterea tubu
li: per quorum uacua exceptus imber perfluat / nullo calcis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index