Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1ſegmenti FCD oppoſito conatu in idem cen­
trum V nitentis, ne indè remoueatur.
At­
qui aquæ pars aliqua ſupra planum FD exi­
ſtens infra illud deſcendit; igitur in ſegmen­
to FAE minuitur pondus, & fit ponderis ac­
ceſſio ſegmento FCD; quarè multò minor
eſt differentia grauitatum inter ſegmenta, ac
proinde minor in mouendo labor, aut in ſu­
ſtinendo.
Quemad modum enim ſi in libræ
lancibus poſita fuerint pondera inæqualia, &
exlance grauiore pars ponderis transferatur
in alteram lancem, propiùs accedunt ad
æquilibrium, & faciliùs ſuſtinetur lanx gra­
uior; Sic etiam pondus aliquod aquæ ex
ſegmento maiore FAD tranſlatum in ſeg­
mentum minus FCD, efficit minorem
ponderum inæqualitatem, ac proinde minor
grauitas percipitur à mouente globum, vel
ſuſtinente.
LXVI
Facilitas
mouendi ter­
ram ex de­
fluxu aqua­
rum.
Guld. Opportunè ſuggeſſiſti, quæ mę
aliò abſtractum prorſus effugerant.
Thales
Mileſius ſuo illo ingenti nauigio me longiùs
abduxerat.
Gal. Quid illud eſt? an putas terram̨
aquis innatare, aut poſſe pari facilitate atque
nauigium trahi ſeu impelli?
Guld. Minimè omnium: ſed neſcio quæ
mens mihi incidit, vt inciperem ſuſpicari,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index