Clavius, Christoph, Geometria practica

Page concordance

< >
Scan Original
141 111
142 112
143 113
144 114
145 115
146 116
147 117
148 118
149 119
150 120
151 121
152 122
153 123
154 124
155 125
156 126
157 127
158 128
159 129
160 130
161 131
162 132
163 133
164 134
165 135
166 163
167 137
168 138
169 139
170 140
< >
page |< < (114) of 450 > >|
144114GEOMETR. PRACT.
5. Distantia autem A G, vel HI, cognita euadet, ſi fiat,
112. ſexti. &
componendo.
22
Vt portio dioptræ A E, in pri- \\ mo Quadrato, vel a c, in 2. \\ Quadrato, # ad hypotenuſam \\ AF, vela F, # Ita lat{us} A D, \\ in 1. Quadrato \\ vel a d, in 2. \\ Quadrato # ad A G, in \\ 1. quadrato \\ vel ad a G, \\ in ſecundo.
Vel
Ducta EL, lateri AB, parallela in tertio quadrato,
33
Vt A E, portio dio- \\ ptræ, # ad hypotenuſam \\ A F, # Ita vmbrarecta B E, ipſi \\ AL, æqualis, # ad AG.
Vides igitur, in hac ratione dimetiendę altitudinis, ac diſtantię, etiam inac-
ceſsibilis, opus non eſſe duabus ſtationibus ſiue in plano, ſiue in haſta aliqua
erecta faciendis;
Quod non parum moleſtiæ plerunque afferre ſolet: ſed ſo-
lum inueſtigandam eſſe prius hypotenuſam per quadratum ſtabile inclinatum:
Deinde portionem dioptræ inter eius centrum, & latus Quadrati, quod inter-
ſecat:
quæinuentio diffi cilis non eſt, vt patuit, cum menſor nunquam locum
mutare cogatur.
ALTITVDINEM turris aut montis, ex eius ſummitate per Quadra-
tum dimetiri, quando in plano ſummitatis Horizonti æquidiſtan-
te duæ ſtationes fieri poſſunt, &
ſignum aliquod in Horizonte cer-
nitur.
PROBLEMA VIII.
1. Sit altitudo D F M d, in cuius ſummitate,
70[Figure 70] nimirum in plano D d, duę ſtationes fieri poſsint,
ex quibus ſignum aliquod in Horizonte, videli-
cet G, videri poſsit.
(Nos ne nouam cogeremur
deſcribere figuram, repetiuimus primam proble-
matis 4.
inuerſo tamen ordine poſitam, ita vt lite-
ræ rectum ſitum non habeant;
Et quamuis ſignum
G, non cernatur ex A, propter planum Dd, eadem
tamen erit ratio, ſi aliud ſignum longius diſtans
eligatur, quod ex A, inſpici poſsit.)
Collocetur
inſtrumentum in vtra que ſtatione, vt latus vmbrę
rectæ D C, vergat deorſum.
Et primum vtraque
vmbra recta ſecetur in E, H, (In hac enim inuer-
ſione latus D C, vmbræ rectę, &
BC, verſę deputa-
tur, vt in conſtructione Quadrati Num.
4. initio huius libri declaratum eſt,) at-
que vmbræ d H, in propinquiore ſtatione, quæ ſemper minor eſt, æqualis ab-
ſcindatur DI.
Itaque ſi fiat,
44
Vt I E, differentia vm- \\ brarum rectarum # ad Aa, differentiam \\ ſtationum # Ita A D, lat{us} qua- \\ drati 1000. # ad A F,
cognita erit recta A F, ex qua ſi dematur Iatus quadrati A D, notum in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index