Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 579 > >|
1
quæ omnia falſa ſunt, & contra ſenſus euidentiam;
Fatendum igitur eſt, ab igneis particulis fumum ra­
refactum eleuari ab impulſu grauioris aeris ambien­
tis per expreſſionem.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXVII.
Flamma eſt fumus accenſus magis rarefactus, qui ab aere
ambiente velocisſimè ſursùm exprimitur.
PErcepta iam & declarata fumi conſtructione per­
pendere modò iuuat metamorphoſim, quam̨
patitur quando inflammatur.
Debemus igitur con­
cipere minimas particulas ſulphureas in fumo con­
tentas, cùm inflammantur, maximè dilatari, rarefieri,
& vehementiſſimè agitari, & in hoc conſiſtere eius
accenſionem, ſed granula illa aquea, & terrea eiuſ­
dem fumi, quæ ex ſua natura accenſibilia non ſunt,
poterunt tantummodò rarefieri multò magis, quàm
priùs.
iam à prædicta ferè momentanea rarefactione,
agitatione, & accenſione ſubſequitur conſequen­
tèr ſplendida, & luminoſa apparentia flammæ.
Ad
hæc aeris ambientis grauitas, licèt exigua ſit, ſupe­
rabit nihilominùs notabili exceſſu minimum, & in­
ſenſibile pondus ipſius flammæ multò, & multò ma­
gis, quàm ſuperauerat pondus præcedentis fumi:hinc
neceſſariò flamma ab ipſo aere per extruſionem ſur­
sùm impelletur ineffabili velocitate.
Et hìc plurima
aduertenda ſunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index