Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 248 > >|
1infinitam habet rationem; igitur & reſiſtentia illius ad reſiſtentiam hujus.
Anguſtin. Hoc certè callent ij, qui aquæ ex publicis fontibus diſtri­
buendæ præſunt, nempe æquales longitudine fiſtulas omnibus aquædu­
ctibus apponunt, ſive tubi majores ſint, ſive minores; vt ſcilicet æqualis ſit
ratio impedimenti quod ex longitudine fiſtulæ ducitur, ac proinde extruſæ
aquæ quantitates ſint vt tubi, ſeu tuborum baſes.
Antim. In hoc etiam errant, Auguſtine, quod vt liquidò demonſtrem,
ſupponantur duæ fiſtulæ æqualis longitudinis GH, ſed baſis inæqualis,
ſitque exempli gratia Diameter baſis minoris vnius digiti, & Diameter
majoris, duorum digitorum, cùm æquali longitudine fiſtularum & al­
titudine fontis BA, haud dubiè vires erunt, vt baſes, ac proinde ſi
præcisè vis ponderis gravitantis, & aquam extrudentis conſideretur,
eadem eſt vtrimque ratio; nempe mobilia ſunt vt baſes, baſes vt vires;
igitur æquales vtrimque motus; quia vires vt 4. æquè facilè movebunt
pondus vt 4. ac vires vt vnum pondus vt vnum.
Igitur ſtando præci­
sè in ipſa vi ponderis extrudentis, quo tempore, per majorem fiſtu­
lam ex appellatis, fluunt 4. libræ aquæ, vna tantùm libra per minorem
effluet; ſed hoc perſpicuis experimentis repugnat; nec demonſtratio deeſt;
nempe vt eadem proportio maneret, impedimenta ex cava ſuperficie fiſtu­
læ petita deberent eſſe proportionalia; igitur cùm hæc impedimenta ſint,
vt ſuperficies cavæ, ſuperficies cava majoris fiſtulæ deberet eſſe quadrupla
ſuperficiei cavæ minoris, cùm tamen ſit tantùm dupla; ſunt enim illæ vt Peri­
pheriæ circulorum, & hæ vt Diametri: igitur cùm major ſit ratio impe­
dimenti in minore fiſtula, quàm in majore, quid mirum, ſi aquæ quantitas
extruſæ per majorem, ſit pluſquam quadrupla extruſæ per minorem?
eſſet
autem prorſus & accuratè quadrupla, ſi major fiſtula longitudine dupla
minoris ſit.
Auguſtin. Bellè omninò, vt hæc mihi nova, ita graviſſima prorſus acci­
dunt.
Sed quid ſi aliquis æqualem in fiſtulis longitudinem ſervare velit,
cupiat tamen apponere fiſtulam majorem, per quam extrudatur, aſſumpta
eadem fontis altitudine, quadrupla quantitas aquæ, quanta baſis fiſtulæ aſſi­
gnanda erit?
Antim. Hoc etiam facilè haberi poteſt: ſi enim major fiſtula longi­
tudine dupla & baſi quadrupla extrudit præcisè quantitatem aquæ qua­
druplam, ſit baſis majoris 16. minoris 4. ac proinde Diameter minoris 2.
majoris 4. erit baſis 16. ad ſuperficiem cavam majoris fiſtulæ, vt ba­
ſis 4. ad cavam minoris; igitur vires majoris ad impedimentum fiſtulæ
majoris, vt vires minoris ad impedimentum ejuſdem; ſit minoris impe­
dimentum vt vnum, erit majoris impedimentum vt 4. & ſi impedimen­
tum vt 1. ſubducit vnam partem aquæ, vel motus ex 4. impedimen­
tum vt 4. ſubducit partes 4. ex 16. vnde reſidua erunt in eadem pro­
portione, ſcilicet vt 3. ad 12. jam verò ſi longitudo dupla ma­
joris fiſtulæ ſubducit 4. partes, longitudo ſubdupla ſubducet tantùm
2. igitur ſi major fiſtula æqualis longitudine aſſumatur extrudet 14.
partes ſeu libras aquæ.
Vt autem inveniatur baſis fiſtulæ, ejuſdem cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index