Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 158 > >|
1biè arguit ipſam eſſe, citra Solem quidem, dum cor­
niculata
apparet, quaſi parte reſidua illuminata in
Solem
ſpectante; vltra Solem verò, dum plena,
quaſi
parte illuminata ſpectante tam Solem, quàm
nos
: Ne memorem, dum eſt corniculata, videri
tam
magnam, dum plena tam paruam; quòd illeic
maximè
propinqua, heic diſſita maximè ſit (h.e.
tantundem ſexies) poſſit que illeic vnâ particulâ ma­
jor
videri, quàm heic totâ.
Deinde, vt de tribus
quoque
remotioribus, Marte, Ioue, Saturno dica­
mus
, Quid eſt, cur nunquam retrogradi appareant,
niſi
cùm Terram habent interpoſitam inter ſe, & So­
lem
?
aut cur ſemper retrogradi, cùm habent inter­
poſitam
?
Cur epicyclus Martis major eſt, quàm
epicyclus
Iouis, & iſte major, quàm epicyclus
Saturni
?
Cur planetæ tantum accipiunt magnitu­
dinis
incrementum, vt Mars, qui aliàs ſtellula eſt,
Veneri
interdum, aut Ioui magnitudine non conce­
dat
?
Cur Mars adeò velocior per excentricum, quàm
Iupiter
, ſit per epicyclum adeò ſegnior, eademque
proportione
Iupiter, quàm Saturnus?
atque ita de
cæteris
.
Sed nempe ita fieri, ac apparere neceſſum
eſt
, Terra inter Solem, & eos incedente.
Nam
quamuis
tam Terra, quàm ipſi eandem ſemper
viam
, & ſuo vnuſquiſque tenore procedant; effici­
tur
tamen, vt quia Terra velociùs, quàm illi mo­
uetur
; efficitur, inquam, vt dum procul adueniens,
eſt
prope ipſos tranſitura, ſeu ſeſe ipſis, ac Soli in­
terpoſitura
, appareant illi jam lentiùs incedere, quàm
anteà
; & cùm rectà quaſi accedit, appareant qua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index