Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (132) of 672 > >|
144132Diſſertatio Quinta. leant: Sic vinum maximè purum & defæcatum, homogeneum
quid eſt;
ex pluribus tamen naturis inter ſe quidem ſpecie diſcre-
pantibus, ſed ad coniunctionem congregationemque aptis, coa-
luiſſe indicabit artiſicioſa diſſolutio exhibens Phlegma, Spiritum,
&
Caput Mortuum. Heterogeneæ verò dicendæ Naturæ illæ ſunt,
quæ ita ſpecie differunt, vt cum cœteris, quibus conſunduntur,
copulari nequeant, &
in naturam vnam coaleſcere, ſiue quia
prorſus extraneæ ſunt, ſiue quia non ſuppetit ſufficiens copia affi-
nium naturarum, quibuſcum vniantur:
Sic vina aliqua ſunt in-
ſuauia, quia Tartaro non ſatis diluto abundant, quibus ſi, dum
fermenteſcebant, addita fuiſſet congruens aqua, ſuauitatem con-
ciliâſſet, tartari particulis atque Spiritibus congruo humore permi-
ſtis.
Hæ autem naturæ extraneæ, factâ affinium naturarum copula-
tione, aut in fundo ſubſidunt, aut in ſuperſicie innatant, pro earum
grauitate aut leuitate.
Ex his itaque conſtat, quid in ſimilibus dicendum ſit; omnia
quippe, quæ caloris efficacitati tribuuntur, ex hac igniculorum
agitatione pendent, prout validiore aut imbecilliore motu cien-
tur:
eaque calidiora dicimus, quæ ſenſum tactûs vehementiùs ir-
ritant, blandus verò cenſetur calor, quando igniculi cum ſuaui-
tate affluentes &
illabentes ſenſum leniter titillant: *Calidum enim*
*paſſio quædam ſenſûs eſt*, vt ait Ariſtoteles lib.
1. Meteor. ſumma 1.
cap. 4. poſt med.
Grad. His autem conſequens videtur ea, quæ calorem extrin-
ſecus aſſumpſerunt, tunc dici intepeſcere, quando immiſſi igni-
culi aut ſenſim auolantes minuuntur, aut ſegniùs agitantur;
at-
que adeò tunc demum frigida erunt, quando nullus erit igniculo-
rum motus, quemadmodum in ſilice obſeruamus, cuius in venis
igniculi latent, ſed quia agitari nequeunt, propterea frigidus
apparet.
At ſi frigus caloris inopiam aut abſentiam dicamus, qua-
ſi nihil eſſet poſitiuum, vt vocant, ſed mera priuatio, non lycæa
tantummodo reclamabunt, ſed &
ſenſus: quamuis enim ſatis in-
telligam, quando extima animalis membra hyberni frigoris vi
obriguere, ſpiritus calidos ita ſe ad intima viſcera recipere (extru-
ſa videlicet à partibus frigore conſtipatis) vt ſæpè plus æquo inca-
leſcat cerebrum, eiuſque temperatione vitiatà, rheumatiſmo la-
boremus, aut incendatur iecur;
Membra tamen ipſa ex illapſo fri-
gore cruciari ſentimus.
Illud autem, vi cuius extremæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index