<s id="id.1.2.4.10.01">Nec est ullius momenti exemplum, quod tradunt, de calculo in lacum proiecto; a quo, dicunt, aquam motam in circulum per longissima spacia </s>
<s id="id.1.2.4.10.02">Falsum enim est, primo, quod aqua moveatur: ut patet si in aqua fuerint ligna vel paleae supernatantes, quae ab aquae vorticibus de loco minime movebuntur, sed tantum paululum attollentur ab undis, nec circulorum circumferentias </s>
<s id="id.1.2.4.10.03">2Á: non valet comparatio in aëre, cuius a proiciente non movetur superficies, sicut sola aquae superficies a calculo est quae movetur;
<lb ed="Favaro" n="30"/>
quae etiam aquae extrema superficies ideo attollitur et deprimitur, quia resistentiam habet ne attollatur et in locum aëris feratur: verum in medio aëre non potest virtus motiva imprimi, quia tunc aër nullam habet resistentiam, cum ex loco in locum alterius medii non </s>
<s id="id.1.2.4.10.04">Et hoc contingeret etiam in medio aquae, quae impetum acceptum non conservaret, cum illius motus nullam habeat inclinationem; non, enim, naturalem, quia non moveretur ad locum suum, </s>