Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
141 123
142 124
143 125
144 126
145 127
146
147
148 1
149
150
151 2
152
153
154 3
155
156
157 4
158
159
160 5
161
162
163 6
164
165
166 7
167
168
169 8
170
< >
page |< < (126) of 393 > >|
144126 ticas apparens, ab intervallo longiſſimè diſſito, (quod & maximum
ſenſibile quodvis intervallum quodammodò exſuperet) apparere.
cùm enim quò radiis minùs divergentibus attingitur objectum, eò
(ſecluſis utique prænotionibus, &
præjudiciis) longiùs abeſſe ſentia-
tur;
& quod parallelos ad oculum radios projicit, remotiſſimè poſi-
tum æſtimetur;
exigere ratio videtur, ut quod convergentibus radiis
apprehenditur, adhuc magìs, ſi ſieri poſſet, quoad apparentiam
elongetur.
quin & circa caſum hunc generatim inquiri poſſit, quidnam
omninò ſit, quod apparentem puncti A locum determinet, faciátque
quòd conſtanti ratione nunc propius, nunc remotius appareat;
cui
itidem dubio nihil quicquam ex hactenus dictorum _Analogia_ reſpon-
deri poſſe videtur, niſi debere punctum A perpetuò longiſſimè ſemo-
tum videri.
Verùm experientia ſecùs atteſtatur, illud pro diversâ oculi
inter puncta B, Z poſitione variè diſtans;
nunquam ſerè (ſiunquam)
longinquius ipſo A liberè ſpectato, ſubindè vero multo propinquius
adparere;
quinimò, quo oculum appellentes radii magìs convergunt
eò ſpeciem objecti propiùs accedere.
nempe, ſi puncto B admoveatur
_ocmlus,_ ſuo (ad lentem) ferè nativo in loco conſpicitur punctum A
(vel æquè diſtans, ad _ſpeculum_;)
ad O reductus oculus ejuſce ſpeciem
appropinquantem cernit;
ad P adhuc vicinius ipſum exiſtimat; ac
ità ſenſim, donec alicubi tandem, velut ad Q, conſtituto oculo ob-
jectum ſummè propinquum apparens in meram conſuſionem incipiat
evaneſcere.
quæ ſanè cuncta rationibus atque decretis noſtris repug-
nare videntur, aut cum iis ſaltem parùm amicè conſpirant.
Neque
noſtram tantùm ſententiam pulſat hoc experimentum;
at ex æquo
cæteras quas nôrim omnes;
veterem imprimìs ac vulgatam; noſtræ
præ reliquis aſſinem ità convellere videtur, ut ejus vi coactus doctiſſi-
mus _A.
Tacquetus_ iſti principio (cui penè ſoli totam inædificaverat
_Catoptricam_ ſuam) ceu inſido ac inconſtanti renunciarit, adeoque
ſuam ipſe doctrinam labefactârit;
id tamen, opinor, minimè facturus,
ſi rem totam inſpexiſſet penitiùs, atque difficultatis fundum attigiſſet.

Apud me verò non ità pollet hæc, nec eoúſque præpollebit ulla diffi-
cultas, ut ab iis quæ manifeſtè rationi conſentanea video, diſcedam;

præſertim quum ut hîc accidit, ejuſmodi difficultas in ſingularis cujus
piam casûs diſparitate fundetur.
nimirum in præſente caſu peculiare
quiddam, naturæ ſubtilitati involutum, deliteſcit, ægrè fortaſsìs, niſi
perfectius explorato videndi modo, detegendum.
circa quod nil, fateor,
hactenus excogitare potui, quod adblandiretur animo meo, nedum planè
ſatisfaceret.
Vobis itaque nodum hunc, utinam feliciore conatu, re-
ſolvendum committo.
Ità demum, _Auditores Optimi, Valeatis._

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index