Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1cauſſa, & principium motus intrinſecum in mobilibus eſſe conſtat quod vocamus naturam.

Verumenimuero, ſi diligentius hæc omnia perſpiciamus, aut videbimus coniunctum fuiſſe con­
cluſum, nimirum motum quendam eſſe naturalem, ita vt verbum illud, eſſe, ſit apprædicatum,
non autem ſeparatum, vt ſcilicet motus naturalis materiæ ſubiectæ locum in propoſitione reti­
neat, & eſſe ſit prædicatum, aut etiam tale orationum genus in dialecticis facile numerabitur.
Nam quantum eſt de primo illo rationum ductu qui petitur &egrave 3. de cœlo, cuius perſpicuum eſſe
poteſt effici coniunctum, non autem ſeparatum.
Quod verò pertinet ad poſterius argumen­
tum quod legitur in 1. de cœlo, facit; quominus ego credam nihil in illo explicari quod ſit na­
tura prius, aut notius quàm id quod effectum in concluſione fuit.
Natura enim à nobis intelligitur
ex principio motus, & per motum declaratur, & agnoſcitur in iis quæ habent hunc motum per
ſe, quemadmodum ſuprà diximus.
Accedit eodem, quòd Ariſtoteles adſcribit vocem illam
(aimus) vt reddere cenſeatur rationem potius eius, quòd dixerit corpora naturalia eſſe per ſe
mobilia, quoniam per ſe mobile idem eſt quod naturale.
Nam quicquid eſt per ſe mobile, ha­
bet principium motus, & quia naturale habet naturam, hæc verò eſt principium motus; idcirco
per ſe mobile eſt naturale.
Ac ſi conferantur hæc ſecum, per ſe mobile, & naturale; per ſe mobile
prius eſt & notius quam naturale: quamobrem accipitur in definitione naturæ, quòd proximè
ſignificatur à per ſe mobili principium motus per ſe quod eſt ipſa natura.
Atque corpora natu­

ralia eſſe per ſe mobilia, id quod accipit in eo loco Philoſophus, ita notum eſt, vt vſurpetur, ab
eodem ad perſuadendam naturę definitionem.
Et ita creditum hoc fundamentum in tota phy­
ſiologia teſtatur ibi Simplicius, vt tanquam à priore natura, ſimulque.
notiore nobis ea concludan­
tur quæ deinceps à philoſopho in illa methodo afferuntur.
Nil enim motu notius eſt, & nil prius
quàm ipſius principium.
Et quanquam adeſt particula quæ notat cauſſam, dicimus eam vſur­
pari tantum pro cauſſa illationis, vt alibi frequentius, & ex illa duci quoddam argumentum à
caſibus & coniugatis, ex quo intelligamus idem eſſe per ſe mobile & naturale.
Quamobrem,
vt multa conferamus in vnum; motus naturalis qui futurus eſt materia noſtræ tractationis, at­
que idem phyſicæ methodi ſubiectum eſt, quia ſcilicet rei tractandæ ratio, nullo certè modo de­
monſtrabitur, ſed eſſe comperietur ſenſu & inductione.
Atque ita ex Ariſt. præcepto ſtatuetur.
a 2. Phyſ.
T: 1.
B
C
D
E
F
Tractatur alterum genus cognitionis quod eſt per ſe, & docetur, vt illi motus ſubijci poſſit. Cap. XXXI.
DE cognitione illa motus quam per accidens appellamus, ſatis anteà dictum eſt. veniendum

eſſet nunc ad alteram eius cognitionem quæ per ſe eſt, & ex definitione comparatur, vt
nihil in hac methodo cui propoſitus eſt motus, certius quàm ille teneretur.
Sed illud vnum
difficultatem nobis affert, quo pacto motus notior ex ſua definitione reddatur.
Itaque hoc præ­
ſenti capite peragetur: Cauſſa verò quæſtionis eſt, quandoquidem ex iis, quæ ſunt nota nobis,
quædam, & ſi perſpicua ſunt, tamen prætereà per cauſſas ſuas, quæ per demonſtrationem, aut
definitionem explicantur, certius poſsidentur; velut eclypſis Lunæ quæ quidem ſenſui conſtat,
& noſcitur à nobis; ſed tum præclarè cognoſcimus eſſe eclypſin, cùm intelleximus eam ab in­
teruentu terræ proficiſci, ſed enim longè ſecus ſe habent calor & frigus; quandò ſunt ita nobis
perſpicua, vt ſiquis illis aliquam lucem afferre conetur, nihilo plus agat quàm ſi facem in Sole
accendens, excutere velit tenebras; & vt Quintiliani verbis vtar, tam ſit ſtultum quàm in clariſ­
ſimum Solem mortale lumen inferre.
inter hæc eſt motus, vt eius definitio nullum in hac cogni­
tione lumen allatura videatur.
Vanum'ne ergo eſt officium definitionis? abſit. Proptereà diſtin­
guendum de illis eſt quæ nobis nota ſunt, bipartitò.
aut enim cauſſas habent, aut ipſis vacant.
Vbi cauſſa vacent; præter id quòd ſemper & vbique rem ſic ſe habere experimur, & quod olim

nuperúe extitit, nunc etiam eſt; ex quo facile creditur.
Ita vnum ex altero aptum nexumque. eſt,
vt altero poſito alterum conſequi & exiſtere videatur, & vnum in altero, conſequens in antece­
dente quodammodo elucere, aut ſeſe viciſsim inferre, vt pater & filius, totum & pars quæ in­
ter ſe ponunt, & ita cohærent, vt alterum in altero planè cognoſcatur; nec vlla oppoſiti ſuſpicio
de tali copulatione nobis inceſſat.
hîc ſolus ſenſus plenam præſtat cognitionem, quòd ſint, nec
vlla cauſſa ratioúe flagitatur, ideſt, mens nullam aliam machinam requirit, quàm ſenſum, ſolaque.
inductione contenta eſt. Talis eſt notitia fidesque profatorum. Itaque optimè ad hæc adhibetur
genus illud inductionis, quod demonſtratiuum dicitur, quod à dialectico præter cætera differt, quia
continet ea quę arctiſsimo eſſentiæ vinculo connexa & conſtricta ſunt.
Vbi cauſſas habeant, ea con­
ſtant
ex duplici natura: altera quidem ſenſili, per quam vel olim fuere, vel nunc exiſtunt, & cer­
to quodam tempore locoúe continentur, atque altera, per quam ſunt in vniuerſitate rerum, illius
ſenſus iudex eſt certiſsimus, vt facultas alia nulla poſtuletur quę de ipſa iudicium ferre poſsit,
dummodo ſecundum naturam ſe habeat & cętera quæ requiruntur ritè ſint affecta.
Veruntamen
id non ſatis eſt ad firmam ſtabilemque.
notitiam propagandam, quia ſiue ex obſeruationum defectu,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index