Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (130) of 795 > >|
144130DISSERTATIO renatum erat, quod cultro hinc inde ſeparatum ab alia materia,
erat purum Plumbum:
Alia autem duriorque maſſa, in pulverem
trita, a Magnete æque fortiter attrahebatur, quam ipſa Arena In-
dica, pulvis tamen minus ſplendebat, nec erat tam atri coloris:
Adeo ut Plumbum non valeat vires attrahentes ex hac Arena proflige-
re.
Cum vero ſolet Minium cum Arena vulgari aut ſilice abire in
vitrum, uti quoque ſupra demonſtravimus Magnetem ipſius ope in
vitrum mutari, manifeſtum eſt, hanc Virginiæ Arenam non eſſe ter-
ram facile penetrabilem aut ſolubilem ab eo metallo, quod iguitum per
omnia fere tranſit alia corpora:
non tamen eſſe ſubſtantiam ſimpli-
cem, docuit vis Salis Ammoniaci &
Nitri in ipſam; ex quibus au-
tem componatur partibus ſimplicioribus nondum deprehendere po-
tui.
DE METHODO ARMANDI MAGNETES.
Magnes ex fodinis erutus, non ſolet multum Ferri elevare atque
geſtare, ideo armatura induitur, qua adjutus multo plus ferreipon-
deris gerit, hæc enim ejus vires, cæteroquin quaquaverſum dif-
fundendas colligit, dirigit, condenſat, atque eas amborum polo-
rum congregat, ut in eandem agant molem ferream, eamque ſimul
trahant:
Inter varias armandi tentatas methodos optimam elegi,
quæ huc uſque innotuit, hanc tamen eſſe abſolute perfectiſſimam
non niſi temere affirmarem.
Tab. 6. fig. 3, Fingamus molem Magnetis informem, & modo
ex fodina erutam proponi, quæ ita ſit armanda, ut plurimum Ferri
elevet geratque:
Circa eam in Tabula poſitam ſpargatur limatura
Martis, atque ita invertatur, donec duas exhibeat plagas, ſibi op-
poſitas, quæ limaturam in ſeries rectas ordinant.
Hæ plagæ erunt
Magnetis poli, qui accuratiſſime determinabuntur, Acu brevi gra-
cilique iis impoſita, quæ perpendiculariter polis inſiſtit, oblique
inflexa &
attracta ab aliis Magnetis lateribus.
2. Ambo inventa loca ſupra cotem verſatilem, aut planum lapi-
dem aſperum, lævigentur &
applanentur, ut ſuperficiebus ſibi paral-
lelis, &
perpendicularibus ad directionem impoſitæ Acus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index