Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 360 > >|
1
Intelligamus iam, dum mobile percutrit EG, &
velocitas DE manens promouetur ſecundum qua­
drangulum DG, quovſque euadat PG, nouum in­
terim velocitatis gradum acquiri ſecundum triangu­
lum DFP, quovſque euadat FP: neceſſe eſt prorsùs
ob nouam velocitatem additam percurri EG tempore.
breuiore, quàm ſit dimidium temporis, quo decurſum.
fuerit AE. Quanto-nam ergo? Sanètriente. Nam vt
velocitas ſecundum quadrangulum DG, dupla ve­
locitatis ſecundum triangulum ADE diminuit tem­
pus ad dimidium; ita velocitas ſecundum trapezion
DFGE, triplum eiuſdem trianguli, diminuit ad vſ­
que trientem: Adeò vt, ſi tempus, quo decurſum
fuerit AE, ſupponatur, vt à te fit, minutorum v. c. ſex,
tempus, quo decurretur EG, futurum ſit minutorum
duorum.
Cæterùm præter iam obiecta alibi incom­
moda, tum illud quoque heinc ſequitur, Quòd ſi
EG ſecunda pars ſpatij percurratur triente eius tem­
poris, quo decurſa fuerit prima AE, futurum ſit, vt
tempore ſecundo percurrantur partes non modò ſe­
cunda, ſed etiam tertia, quarta, quinta, ſexta, ſeptima,
& penè octaua; quandò qua ratione ſecundum ſpa­
tium percurritur triente, eadem tertium percurretur
quinta eiuſdem temporis parte; quartum ſeptima,
quintum nona, ſextum vndecima, ſeptimum decima­
tertia, octauum quintadecima, & hæc fragmenta ſi­
mùl iuncta vnum integrum proximè conficient.
Hoc autem falſum qu dem eſt, & tu ipſe longè abes,
vt fatearis ſed vides tamen, vt fuerit ex ea poſitione
deductam, qua vis parteis lineæ AC eſſe parteis ſpatij,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index