Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 355 > >|
1quorum cœleſtium motuum, ac ſimpliciſſimus, & valdè vniformis, ac regu­
laris, & propterea minimum habet tempus, ideſt tempus vnius diei natura­
lis, quo tempore totum primum mobile circulationem integram perficit.
per minimum tempus, poſſunt etiam intelligi partes diei, quæ ſunt horæ, &
horarum partes.
conſiderant hunc motum in circulo æquàtoris, quia æqua­
tor motu primi mobilis, ſeu diurno vniformiter, ae maximè regulariter
mouetur: hac de cauſa hunc motum tanquam reliquorum menſuram, ac
normam meritò aſſumpſerunt.
226
Ibidem (Et in Muſica Dieſis primus ſenſibilis ſonus, quia minimum) ideſt mi­
nimum interuallum, quod à Muſicis conſideretur, eſt menſura maiorum in­
teruallorum.
ad tex. 38. primi Poſter. ſatis dictum eſt de Dieſi, quæ videas.
227
Eodem tex. ſed cap. 3. (Nox ſemper autem menſura numero vnum eſt, verum
aliquando plura, vt puta dieſes duæ, non quidem ſecundum auditum, ſed in ratio­
nibus, & voces plures, quibus menſuramus, & diameter duobus menſuratur, & la­
tus, & omnes magnitudines) ita corrigenda eſt antiqua tranſlatio.
quid dieſis
dictum ſit ad tex. 38. primi Poſter. quando autem ait (Vt puta duæ dieſes)
ideſt duæ dieſes ſunt menſura vnius interualli muſici, qui tonus appellatur:
quæ quidem duæ dieſes non ſunt menſura ſenſibilis, quæ ſcilicet auribus per­
cipiatur, ſed tantummodò exiſtunt in numerorum proportionibus, ibi per
intellectum excogitatis, quando ait (Et voces plures quibus menſuramus)
quando vtimur eodem interuallo, ſiue eadem voce ad cantus menſuram,
tunc ſunt plures menſuræ numero, quamuis vna tantum ſpecie. Ait (Et dia­
meter duobus menſuratur) v. g. duobus ſemidiametris: vel duobus pedibus.
& latus pariter quadrati, duobus. v. g. pedibus mensuratur; eodemque; mo­
do reliquæ omnes magnitudines poſſunt ab eadem menſura ſæpius replica­
ta menſurari.
228
Eodem tex. (Semper autem menſura eiuſdem generis eſt, magnitudinum nam­
que magnitudo, & ſecundum vnumquodque, longitudinis longitudo) ex his ratio
manifeſta apparet, cur Geometræ practici menſurent longitudines per ali­
quam longitudinem, vt puta per vlnam, digitum, vnciam, &c.
ſuperficies
etiam per aliquam ſuperficiem, ſed quæ ſit quadrata, vt puta per vlnam qua­
dratam, palmum quadratum, &c.
corpora quoque per corpus, quod tamen
ſit cubus, vt per vlnam cubicam, palmum cubicum, vnciam cubicam, &c.
229
Tex. 11. (Similia verò ſi cum non ſint eadem ſimpliciter, nec ſecundum ſubſtan­
tiam ſubiectam indifferentia ſecundum formam eadem ſit: quemadmodum quadra­
tum maius minori ſimile eſt, & lineæ inæquales, hæ enim ſimiles quidem, verŭm non
cædem ſimpliciter ſunt) Prima definitio ſexti definit ſimiles figuras eas eſſe,
quæ ſunt æquiangulæ inuicem, & quæ habent latera proportionalia circa
æquales angulos.
cum ergò quadratum maius, & minus ſint æquiangula,
quia habent omnes angulos rectos; & præterea habeant latera circa æqua­
les angulos proportionalia, ſicut enim latera maioris quadrati circa vnum
angulum rectum ſunt in proportione æqualitatis; ita quoque latera minoris
circa vnum angulum rectum ſunt illis proportionalia, cum ſint inuicem pa­
riter in proportione æqualitatis, erunt neceſſariò ſimilia hæc duo quadrata.
duæ etiam, exempli gratia, lineæ rectæ ſunt inuicem ſimiles, quamuis vna
ſit maior altera.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index