Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
Palmæ de­
cem vſus.
Palmæ for­
ma.
Arborum
quæ tranſ-
feruntur
differentiæ
quatuor.
Melius igitur eſt cum Platone, ſenſum
quendam ineſſe plantis exiſtimare.
Palmites
qui eduntur,
ſeu Chiphil­
tum.
Palmites eundem guſtum referunt: ea­
demque ſubſtantia carnea, candida, ſolida,
ſed illorum pars ima, quæ radici iungitur,
manditur ſolùm: ſurculi, qui palmæ folia
referunt, candidi & ipſi, ſed lignoſi, non
apti cibo.
Sapor idem qui palmæ ſummo
caudici, ideoque cum ſale, pipere oleo edi
ſolet.
Differunt tamen plurimùm à palma Pal­
mites: quemadmodum enim Palma procera
eſt arbor, & dactylos ferens, ſic illi race­
mos: inſtar vuarum, edunt: cætera palmæ
ſimilia.
Verùm, hoc vno illa præſtantior,
quòd Venerem mirum in modum, ac vehe­
mentiùs omnibus aliis philtris, excitat.
Nam
plurimùm excrementi in concoctione ter­
tia, plurimumque flatus gignit, & mul­
tùm ſtimulat, & diu manet in ventri­
culo.
Bdelium.
Sicilia hoc ſuffrutice abundat, è quo etiam
Bdelium excipitur, ſed ſubnigrum & mi­
nus efficax: vim tamen habet iucundi odo­
ris.
Optimum adeò olim in precio erat, vt
Moſes plantam hanc in Geneſi inter præci­
puas, auro illam iungens, collocarit: ſeu
lachrymæ excellentia ſolùm, ſed etiam vſu
plantæ.
Viſum eſt profectò illi, vt planta
hæc tam egregia, & è cuius fructu thy­
miama elegans effunderetur, iuxta hortum
deliciarum collocaretur.
Sed videtur, Mo­
ſes aliud genus plantæ intellexiſſe, atque
regionem Bactrianam: ſiquidem ibi Bde­
lium ex arbore, non è frutice naſcitur.
Hæc
oleæ magnitudine, nigraque folio, roboris
eſt, ac fructu caprifici: ex hoc inquam po­
tius quàm ex palmite naſcitur Bdelium.
Nam quod à Moſe laudatur, ſingularis fra­
grantiæ erat: noſtrum hoc malè olet, ne­
dum vt inter thymiamata poſſit numerari.
Aloës hepati
ca cur pin­
guibus fo­
liis.
Cæterùm, vt palmites aridis ſurculis ſunt,
ita nonnullæ aliæ herbæ pinguibus admo­
dum foliis, vt aloës & ſemperuiuum, &
arbor Indica folio admodum grandi, non
tamen adeò pingui vt aloës, ſed ſpinoſa in
dorſo, quod mirum eſt, paruis tamen ſpinis.
Ergo vt pingues humoris multum conti­
nent ſic aculeata olera, vt ſunt carduorum
genera omnia, vrinam prouocant, quòd
igneum humidum in eis neceſſariò abun­
det.
Sed cur aloës cùm amariſſima ſit, folia ha­
beat pinguiſſima?
nam ſemperuiuo ſimilli­
ma, ſed nigricanti, & cubiti magnitudine, vt
ſæpe vidi.
Cauſa eſt, quòd cúm & ipſa
aculeata ſit in extremitate foliorum, neceſ­
ſe eſt, vt in tam copioſo humido calor abun­
det ac ſiccitas, quæ ſpinas efficere poſſit:
quamobrem cùm parum prodeant compa­
ratione magnitudinis foliorum, exuſtum
oportet eſſe humidum quod intus eſt, ſuc­
cumque reddi amariſſimum.
Ligni ſancti
deſcriptio.
Sed ad arbores reuertor, raras maximè, è
quibus eſt lignum ſanctum vocatum, quod
ex Indiæ occidentalis inſulis aduehitur, vn­
de morbus etiam irrepſit.
Et quamvis de
morbi illius natura libros octo ediderimus,
formam tamen hic arboris deſcribere pro­
poſui.
Naſcitur in Hiſpania, circumque ia­
centibus inſulis noui orbis, iuglandæ pau­
lò minor, cortice maculoſo alternantibus
viridi, ac cinereo, folio arbuti minore, ac
viridiore.
Flos candidus, croceus fructus,
forma cuius ac magnitudo duobus iunctis
lupinis ſimilis eſt: arbor adeò frequens, vt
luci paſſim, vt apud nos quercea nemora
videantur.
Extrahimus ex hoc non ſolùm,
ſed etiam quocunque alio ligno lachrymam,
quæ pretioſior eſt ipſo ligno, hoc modo:
Secatur lignum in fruſta digiti craſſitudine,
exponunturque igni, inde colligitur quic­
quid ineſt lachrymæ in ligno.
Eſt autem
lachrymæ genus duplex, liquidum atque ſic­
cum: & rurſus crudum, vt ceraſi ac pruni:
& pingue, vt tædarum omnium: ardet enim
Cur autem hæ ardeant, illæ non, dictum eſt
priùs.
Sed cur hæ liqueſcant, aliæ rema­
neant ſiccæ, nondum dictum.
Liqueſcunt
quæ parum continent terrei: nam lateres,
quia plurimum habent terræ, non liqueſ­
cunt.
Igitur concocta magis tædarum la­
chryma, & maturando aptior: non ta­
men calidior, nam Euphorbij calidiſſi­
ma, quamvis è lactis genere, non tædarum
lachryma.
Modus la­
chrymam e
quocunque
ligno extra­
hendi.
Lachryma­
ram arbo­
rearum ge­
nera.
Eſt autem Euphorbium ſpinoſæ plantæ

lac, ſed non exquiſitè candidum, tempore
tamen quia ſiccatur, vt lentiſci lachryma,
& dentes flaueſcit: quòd etiam ſignum ve­
tuſtatis.
Simile quiddam habet cum barbara
radice dum colligitur, acris enim ſuccus,
tum quia lac, vt dictum eſt, omne planta­
rum, aut ex putredine, aut ex frigiditate, vel
ſiccitate.
Verùm cùm non exquiſitè ſit can­
didus hic ſuccus, ſed ſubcroceus, non à fri­
giditate ſit.
Declarabimus autem inferiùs
omnem plantam aculeatam eſſe immodicè
ſiccam: ſicciſſimum igitur Euphorbium.
Eſt
verò calidiſſimum, atque ob id ſuper impoſi­
tum nudis oſſibus vna die, ea deſquamare
ſolet, tanta eſt ill ius vis.
Eadem ratione &
lac tithymalorum dentes frangit.
Euphorbium
Sed dices: Cùm quatuor ſint tantùm
humida in miſtis, lachryma ad quódnam
genus reducetur?
Eſt autem lachryma in
arboribus, quòd mucoſus ſuccus in herbis:
nam hic in plantis vix eſt, rara quoque
in herbis lachryma.
Mucoſus ſuccus im­
perfectus eſt ad olei pinguedinem compa­
ratus: lachryma verò pingue humidum
aqueo miſtum ac terreo.
In omni igitur
lachryma oleum, ideoque facilè extrahi­
tur.
Siccæ autem lachrymæ, qualis ſtyrax
& pix Græca, naualiſque.
Excipiuntur hæ
ex fruſtis pini in fornacem coniectis, dum
diutiùs ardent: diftillat enim pix, quam

vocant naualem, nigra lucidaque, con­
ſumit oleum, & ab illo eluitur?
lachry­
mæ enim ab oleo, oleum à furfure de­
tergitur.
Picata igitur vaſa oleum ſi im­
ponatur abſumunt, ob ſiccitatem cum
tenuitate iunctam.
Quia verò omne gum­
mi pingue eſt, atque ex aquea ſubſtan­
tia, perſpicuum eſt etiam omne, & vbi
abundat.
Pix cur o­
leum abſu­
mal
Vndæ larigneæ tabulæ tenues, ſi ex his ta­

bernacula fiant, impoſitis luminibus exteriùs

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index