Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ſeu quòd res ipſa ſit reconditior, & hæſitamus in eo quod appareat, & dubitamus adhuc, an res
ita perpetuò ſe habeat, an potius ex euento.
huc non peruenit ſenſus; ſed eget auxilio rationis ita
rem euoluentis, vt eius cauſſas, vel per demonſtrationem patefaciat, vel definitione ſignificet, in
earum verò ſignificatione ſcientia quæ conſtans eſt & certa cognitio poſita eſt.
Verùm fac rem
ſic vrgere ſenſum, vt nil tenacius hæreat, quod de calore & frigore confitemur, atque item va­
let in motu, ſenſus oſtendit hæc eſſe planè, vt nihil vltra depoſcat animus ad id credendum,
quod ipſe repręſentauit.
Sed cùm pars inſit in re quę declinat impetum ſenſuum, opem defini­
tionis implorandum eſt, cuius beneficio noteſcat.
Quòd ſi definitio tunc acceſſerit, non pro­
ptereà redundat, aut vim ſenſus obſcurat, ſiue inanem efficit: ſed vtrique in ſuo ipſorum officio
manent, neque enim definitio certiores nos reddit, quòd ſit res eo modo quo rem eſſe nobis ſen­
ſus indicauit, neque magis quàm fecerit ſenſus: ſed illud efficit ſolùm, vt alter ille modus quo
res eſt ſimpliciter, qui ſub mentem cadit, nec ſenſui ſeſe obiicit, & ob id ignotus eſt, planus per­
ſpicuusque
.
reddatur. Et illud eſt quod ex hypotheſi manifeſtum dicimus eſſe motum: ita enim
manifeſtus eſt, vt etiam definitione declarari poſsit, & confirmari demonſtratione.
nam ſenſui
quidem perſpicuus eſt, per ſe verò ignotus.
& ea eſt illius euidentia quæ valeat quidem ad me­

thodum naturalem dirigendam; ſed ad plenam rei notitiam non ſit ſatis.
quippe quòd tum ex­
actè noſcatur, vbi ſpeciatim per proprium ſubiectum, per ſuas cauſſas, & ſub certa conditione
percipitur.
Ex motu cognoſcimus eſſe naturam, ſed cum & motus & natura, quantum eſt de
rudi hac & inchoata notitia quæ per accidens eſt, ſatis perſpecta ſint, accuratam eorum tracta­
tionem methodus phyſica poſtulat quam his commentariis inſtituimus.
huc igitur mox oratio
noſtra conuertetur: nam de munere methodi naturalis abundè tractatum eſſe arbitramur.
G
H
A
B
FINIS LIBRI PRIMI.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index