Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
121
121 (95)
122
122 (96)
123
123 (97)
124
124 (98)
125
125 (99)
126
126 (100)
127
127 (101)
128
128 (102)
129
129 (103)
130
130 (104)
< >
page |< < (119) of 376 > >|
145119LIBER V. CAPUT IX. ex ſtructura ſactae ſuerint, erunt utiliores. Sin autem contignationes fue-
rint, figlinum opus ſubjiciatur.
Sed hoc ita erit faciendum. Regulae
ferreae aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad contignationem ſuſpen-
dantur quam creberrimis;
eaeque regulae ſive arcus ita diſponantur, ut
tegulae ſine marginibus ſedere in duabus invehique poſſint, et ita totae
concamerationes in ſerro nitentes ſint perſectae:
earumque camerarum
ſuperiora coagmenta ex argilla cum capillo ſubacta liniantur.
Inferior
autem pars, quae ad pavimentum ſpectat, primum teſta cum calce trul-
liſſetur;
deinde opere albario ſive tectorio poliatur; eaeque camerae in
caldariis ſi duplices ſactae ſuerint, meliorem habebunt uſum.
Non enim
a vapore humor corrumpere poterit materiem contignationis;
ſed inter
duas cameras vagabitur.
Magnitudines autem balnearum videntur fieri
pro copia hominum.
Sint autem ita compoſitae: Quanta longitudo fue-
rit, tertia dempta latitudo ſit praeter ſcholam labri et alvei.
Labrum
utique ſub lumine faciendum videtur, ne ſtantes circum, ſuis umbris ob-
ſcurent lucem.
Scholas autem labrorum ita ſieri oportet ſpatioſas, ut
cum priores occupaverint loca, circumſpectantes reliqui recte ſtare poſ-
ſint.
Alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus ſit pedes
ſenos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.
Laconi-
cum ſudationesque ſunt conjungendae tepidario, eaeque quam latae fue-
rint, tantam altitudinem habeant ad imam curvaturam hemiſphaerii, me-
diumque lumen in hemiſphaerio relinquatur, ex eoque clypeum aeneum
catenis pendeat, per cujus reductiones et demiſſiones perſicietur ſudatio-
nis temperatura;
ipſumque ad circinum fieri oportere videtur, ut aequa-
liter a medio, ſlammae vaporisque vis per curvaturae rotundationes per-
vagetur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index