Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 203 > >|
1
Corollarium I.
Aquæ flux'
è foramine
vaſis non eſt
celerior pro­
pter vaſis
capacitatem.
COlligitur hinc, ad aquæ effluxum maiorem, aut celeriorem
è foramine eodem, aut æquali, nihil facere capacitatem
vaſis aut tubi; adeo ut ſi totus Oceanus eſſet incluſus in uno tubo,
aut vaſe, & in altero modica aqua, vterque tamen tubus eſſet
æquè altus, & haberet æqualia foramina; æqualis aquæ copia
ex vtroque efflueret eodem, vel æquali tempore.
Corollarium II.
COlligitur præterea, per foramina æqualia in eadem baſi eius­
dem tubi, æqualem aquam effluere eodem tempore.
Sed
de hoc agemus infrà cap. 5. Propoſ. 1.
Propoſitio III. Phænomenon III.
Per tubos tam ſemper, quàm non ſemper plenos æqua­
lium luminum, ſed inæqualium altitudinum, effluit eodem,
vel æquali tempore, inæqualis aquæ copia.
NEmpe per tubum magis altum maior, & per tubum minùs
altum, minor.
Ratio eſt, quia ſupra lumen altioris tubi
maior aquæ copia, & maiori vi ac celeritate; & ſupra lumen mi­
noris minor, & minori vi ac celeritate premit, nempe aquea co­
lumna magis aut minùs alta.
Propoſitio IV. Phænomenon IV.
Per tubos ſemper, & non ſemper plenos inæqualium
luminum, ſed æqualium altitudinum, effluit eodem, vel æ­
quali tempore, inæqualis aquæ copia.
NEmpe per maius lumen maior, & per minus minor. Ratio
eſt eadem, quia ſcilicet ſupra maius lumen premit maior a­
quæ copia, & maiori vi; & ſupra minus minor, & minori vi, ſci­
licet columna aquea æquè alta, ſed non æquè craſſa.
Poriſma.
PEr tubos vtroſque, hoc eſt, tam ſemper plenos, quàm non
ſemper plenos, inæqualium luminum, & inæqualium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index