Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1ſi conſiſtere; ac deinceps quoque retrogredi, quo­
niam
ipſa velocius pergens, illos à tergo ſensim
facit
; adeò vt retrogreſſio maxima appareat, cùm
proxima
eſt, illoſque è regione habet; ac poſteà
appareat
paulatìm decreſcere, quovſque, dum diſ­
cedit
ab ipſis ſecundum rectam quaſi lineam, vi­
dentur
rurſùm quaſi ſtare.
Poſt ſecundam autem
ſtationem
apparent, vt priùs, directè, & magis,
magiſque
velociter incedere; quia deinceps Terra,
vt
vltra Solem tranſitura, obſeruat illos progredien­
teis
iuxta ſignorum ſeriem; qui in ſitu oppoſito vi­
debantur
contra eandem ſeriem ire.
Heinc ergo eſt,
quare
non poſſint apparere retrogradi, niſi in op­
poſitione
cum Sole, ſiue Terra exſiſtente interpo­
ſita
; neque non poſſint non apparere, ob velocio­
rem
Terræ motum.
Heinc, quare epicyclus Martis
videatur
major epicyclo Iouis; quia videlicet ob
majorem
illius propinquitatem, retrogradatio in ip­
ſo
apparere propiùs incipit, & deſinit longiùs.
Heinc,
quare
tunc Mars adeò magnus appareat, qui aliàs
adeò
paruus eſt; ſcilicet quià Terra eſt illi tam pro­
, quæ aliàs tam procùl incedit; octo, vt putà, vi­
cibus
remotiùs.
Heinc quare Mars, non-niſi bien­
nio
ſemel retrogradus ſit; quippe quia, Terra non in­
cedens
, niſi duplò velociùs, non poteſt illum aſſe­
qui
, niſi duplò temporis, quo periodum ipſa ab­
ſoluit
.
Quare Iupiter quotannis percurrat, retrogra­
duſque
efficiatur, idque vno ſolùm menſe tardiùs;
quia
Terra nempe velocior eſt duodecuplò, illum­
que
ſemel relictum aſſequitur ſemper decimo tertio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index