Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001020">
                <pb xlink:href="082/01/145.jpg" pagenum="183"/>
              quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001021">errabundus enim tarde venit ac perit ante
                <lb/>
              paulatim facilis distractus in aeris auras;
                <lb/>
              ex alto primum quia vix emittitur ex re:
                <lb/>
              nam penitus fluere atque recedere rebus odores
                <lb/>
              significat quod fracta magis redolere videntur
                <lb/>
              omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta:
                <lb/>
              deinde videre licet maioribus esse creatum
                <lb/>
              principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
                <lb/>
              non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
                <lb/>
              quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
                <lb/>
              investigare in qua sit regione locatum;
                <lb/>
              refrigescit enim cunctando plaga per auras
                <lb/>
              nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001022">errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001023">(Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
                <lb/>
              in generest, sed item species rerum atque colores
                <lb/>
              non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
                <lb/>
              ut non sint allis quaedam magis acria visu.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001024">quin etiam gallum, noctem explaudentibus alis
                <lb/>
              auroram clara consuetum voce vocare,
                <lb/>
              noenu queunt rabidi contra constare leones
                <lb/>
              inque tueri: ita continuo meminere fugai,
                <lb/>
              nimirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
                <lb/>
              semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
                <lb/>
              pupillas interfodiunt acremque dolorem
                <lb/>
              praebent, ut nequeant contra durare feroces;
                <lb/>
              cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
                <lb/>
              aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
                <lb/>
              exitus ex oculis liber datur, in remorando
                <lb/>
              laedere ne possint ex ulla lumina parte.)
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001025">Nunc age quae moveant animum res accipe, et unde
                <lb/>
              quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001026">principio hoc dico, rerum simulacra vagari
                <lb/>
              multa modis multis in cunctas undique partis
                <lb/>
              tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
                <lb/>
              obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001027"/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>