Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

List of thumbnails

< >
141
141 (66)
142
142
143
143 (67)
144
144
145
145 (68)
146
146
147
147 (69)
148
148
149
149 (70)
150
150
< >
page |< < (68) of 256 > >|
14568SEPTIMVS. oporteat conſtitui, & vti caueatur incipiẽtibus expoſui, nã de tegulis aut
tignis aut aſſeribus ĩmutandis, non eadem eſt cura, quemadmodum de his
ꝙ ea quamuis ſint vicioſa faciliter mutantur, Itaꝙ nec ſolida quidem putã
tur eſſe.
Quibus rationibus hæc poterunt eſſe firma, & quemadmodum in-
ſtituãtur expoſui, Quibus autem copiarum generibus oporteat vti, nõ eſt
architecti poteſtas, ideo ꝙ non in omnibus locis omnia genera copiarum
naſcuntur, vti in proximo volumine eſt expoſitum, Præterea in domini eſt
poteſtate, vtrum lateritio, an cementicio, an ſaxo quadrato velit ædificare,
Ita omnium operum probationes tripartito conſiderantur, ideſt, fabrili
ſubtilitate, magnificentia, &
diſpoſitione, Cum magnificenter opus perfe-
ctum aſpicietur, ab omni poteſtate, impenſe laudabũtur, cum ſubtiliter of-
ficinatoris probabitur exactio, cum vero venuſtate proportiõibus &
ſym-
metriis habuerit auctoritatem, tunc fuerit gloria architecti, Hæc autem re-
cte conſtituuntur, cum is &
a fabris & ab idiotis patiatur accipere ſe conſi-
lia, Nã omnes homines, nõ ſolum architecti, quod eſt bonum poſſunt ꝓ
bare, ſed inter idiotas &
eos, hoc eſt diſcrimen, ꝙ idiota niſi factum viderit
non poteſt ſcire quid futu℞ ſit, architectus autẽ, ſimul animo conſtituerit,
anteꝗ̃ inceperit, &
venuſtate, & vſu, & decore, quale ſit futu℞ habet defini-
tum, Quas res priuatis ædificiis vtiles putaui, &
quẽadmodũ ſit faciundũ,
ꝗ̃ a pertiſſime potui, perſcripſi.
De expolitiõibus aũt eo℞, vt ſint elegantes,
&
ſine vitiis ad vetuſtatem, in ſequenti volumine exponam.
M. VITR VVII DE AR CHITECTVRA
LIBER SEPTIMVS.
MAIORES cum ſapienter tum etiam utiliter ĩſtitue
runt per cõmentario℞ relatiões, cogitata tradere po
ſteris, uti ea non interirent, ſed ſingulis ætatibus cræ
ſcentia voluminibus ædita, gradatim peruenirẽt ve-
tuſtatibus ad ſũmam doctrina℞ ſubtilitatem, Itaque
non mediocres, ſed infinitæ ſunt his agendæ gratiæ,
ꝙ non inuidioſe ſilentes prætermiſerũt, Sed omniũ
generum ſenſus conſcriptionibus memoriæ tradendos curauerũt, Nã ſi
non ita feciſſent, non potuiſſemus ſcire, quæ res in Troia fuiſſent geſtæ, nec
ꝗd Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes, reliqui phyſici ſenſiſ
ſent de rerum natura, quaſ Socrates, Plato, Ariſtoteles, Zenon, Epicurus,
alii philoſophi hominibus agendæ vitæ terminatões finiuiſſent, ſeu Cræ-
ſus, Alexãder, Darius cæteri reges q̈s res aut ꝗbus rõnibus geſſiſſent, fuiſ-
ſent notæ, niſi maiores præceptorũ comparationibus omniũ memoriæ ad
poſteritatẽ cõmentariis extuliſſent, Ita quẽadmodum his gratiæ ſunt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index