Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
151
151 (145)
152
152 (146)
153
153 (147)
154
154 (148)
155
155 (149)
156
156 (150)
157
157 (151)
158
158 (152)
159
159 (153)
160
160 (154)
< >
page |< < (139) of 213 > >|
145139IN LIB. DE COLORIBVS. nes inſitorum iis ſuccorum, aliis atque aliis
fiant temporibus.
Vbi oſtendit quæ ſint illa quæ retinent vnum co-
lorem:
iam vult explicare duo, nempe quæ ſint illa
quæ ſeruant vnum colorem tam in floribus, quàm in
fructibus:
& quæ alium in floribus, & alium in fructi
bus obtinent.
etſi horum cauſam potius eminus no-
bis indicet, quàm explanet.
Inquit ergo in malo puni
ca fructum &
florem eſſe puniceos. Cauſam equi-
dem elicio ex poſtremis verbis huius contextus, vbi
inquit, papaueris florem eſſe puniceum, at fructum
alium eſſe nigrum, alium album:
propterea quòd con
coctiones inſitorum ſuccorum, aliis atque aliis fiant
temporibus:
ergo à contrario, quorum flores & fru-
ctus ſunt vnius coloris, ſucci eorum eodem tempore
concoquuntur.
Theophraſtus primo de Cauſis, capi-
te.
16. ait, quòd ſimul exeunt flores in malo punica
cum corpulentia fructus.
at que ideo inquit tardius
apparent.
Quibus verbis videtur ſentire Theophra-
ſtus id quod iam diximus, quòd ſcilicet ambo conco
quantur eadem concoctione, quamuis flores celerius
&
concoquantur & defluant, propter ſucci paucita-
tem.
ſubdit poſtea exemplum eorum in quibus flos
colore diſsidet à fructu.
Sed cum ait, puniceus præte
rea eſt mali.
etenim huius flos eſt albus purpuraſcens,
fructus verò flauus:
certum eſt, authorem adferre
exemplum earum arborum, quibus flores diuerſi ſint
à fructibus:
verùm quî id declaret, obſcurum vide-
tur.
Quidam fugiens rei difficultatem, ita transfert,
purpureus eſt mali flos, interdum candidus:
pomum
tamen flauum conſpicitur:
ſed quàm rectè hæc con-
textui Græco reſpondeant, iudicet vel

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index