Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Page concordance

< >
Scan Original
31 31
32 32
33 33
34 34
35 35
36 36
37 37
38 38
39 39
40 40
41 41
42 42
43 43
44 44
45 45
46 46
47 47
48 48
49 49
50 50
51 51
52
53
54
55 55
56 56
57 57
58 58
59 59
60 60
< >
page |< < (145) of 197 > >|
1451455 L*IBER* S*TAT. DE INITIIS PRAXIS* H*YDROSTAT*.
QVomodo navis rerumq́ue quas vehit, aut cujuſlibet ſolidi aquæ innatan-
tis pondus, è data parte demerſa inveniri &
concludi queat, jam ſupra 6
propoſitione apertè ſatis ediſſerui;
his igitur omiſſis paucula quædam 7 propo-
ſitioni cognata &
ab ea dependentia etiam hic proponemus.
1 PROPOSITIO.
Invenire quantò idem corpus materiæ levioris quàm
aqua, in hacaltiùs demergatur, quàm in illa.
Verbigratia, Quæritur quantò altiùs navis Lugodini Batavorum in Rheno
flumine immergatur quam in mari propè Cattorum vicum haud lõgè iſtinc.
11@ att Primum aquæ utriuſque, Rhenanæ ſcilicet & marinæ, materiæ gravitatem in-
quirito, ea erit ut 42 ad 43, ita enim menſe Sextili experientia approbante edo-
ctus ſum.
Sumptis enim duobus corporibus parili magnitudine, Rhenanum
pendebat ſcruptula 4260, marinum autem 4362, quorum ratio in minoribus
terminis, ut 42 ad 43 ſatis vicina eſt.
Vnde concludes partem in Rheno demerſam, ad eam quæ in mari juxta
Catto-vicum mergeretur eſſe, ut 43 ad 42, hinc Geometra pro datæ navis for-
mâ rationem altitudinis hujus ad illam judicabit.
Cujus concluſionis neceſſitas
è 7 propoſ.
hydroſtat. perſpicitur.
2 PROPOSITIO.
Exemplis pragmaticis 10 propoſitionis Hydroſtatices
veritatem comprobare.
Quinto conſectario 10 propoſ. Hydroſtat. mathematicè demonſtratum no-
bis eſt, fundum aquæ characteribus E F iſtic inſignitum, aqua copioſiore, pau-
cioreq́ue in eadem altitudine perindeaffici.
Quia tamen non nemo hoc à vero
alienum &
naturæ contrarium ſuſpicari poſſet, Mathematicam illam demon-
ſtrationem quinque exemplis, cujus experientia cuilibet in procinctuſit, dein-
ceps ſumus illuſtraturi.
1 Exemplum.
Fundum A B fundo C D ſimilis eſto & æqualis, itemq́ue altitudo E F al-
titudini G H;
ſed pars I E inſiſtens ſujectæ aquæ K L B A minor ſit, quam pars
ipſius G C D ſibi reſpondens, pendatq́ue aqua E A B
204[Figure 204] 1 ℔, G C D 10 ℔, ſitq́ue G C D cylindrus, is igitur
ipſius E A B erit decuplus, hujus tamen in fundum
A B impreſſum eſſe tantum aſſerimus, quantus ſit to-
tius G C D in fundum C D.
Quod reapſe pragma-
tica machinatione ita demonſtratur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index