Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
< >
page |< < (91) of 434 > >|
14591HOROLOG. OSCILLATOR. C D & ipſa D G. Sed propter evolutionem, apparet utris-
11De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE.
que ſimul, rectæ C D, &
lineæ D G, æquari rectam H G.
Ergo duæ ſimul C F, F G majores quoque erunt recta H G.
&
ablata communi F G, erit C F major quam H F. Sed
F E major eſt quam F C, quia angulus C trianguli F C E
eſt rectus.
Ergo F E omnino major quam F H. Unde ap-
paret, ab hac quidem parte puncti C, fili extremitatem non
pertingere ad rectam C E.
Sit jam punctum H propinquius principio evolutionis A
22TAB. XII.
Fig. 1.
quam punctum C, ſitque fili poſitio H G, tunc cum ejus
extremitas eſſet in H, &
ducantur rectæ D G, D H, qua-
rum hæc occurrat rectæ C E in E:
apparet autem D G re-
ctam non poſſe eſſe in directum ipſi H G, adeoque H G D
fore triangulum.
Jam quia recta D G vel minor eſt quam
D K G, vel eadem, ſi nempe evolutæ pars D G recta ſit;
additâ utrique G H, erunt rectæ D G, G H ſimul mino-
res vel æquales duabus iſtis, ſcilicet D K G &
G H, ſive
his æquali rectæ D C.
Duabus autem rectis D G, G H mi-
nor eſt recta D H.
Ergo hæc minor utique erit rectâ D C.
Sed D E major eſt quam D C, quia in triangulo D C E
angulus C eſt rectus.
Ergo D H multo minor quam D E.
Situm eſt ergo punctum H, hoc eſt extremitas fili G H, in-
tra angulum D C E.
Unde apparet neque inter A & C us-
quam illam pertingere ad rectam C E.
Ergo C E tangit
curvam A C in C;
ac proinde D C, cui C E ducta eſt
perpendicularis, occurrit curvæ ad angulos rectos.
quod
erat demonſtrandum.
Hinc etiam manifeſtum eſt curvam A H C in partem u-
nam inflexam eſſe, &
in eandem partem cavam ac ipſa A G B,
cujus evolutione deſcripta eſt.
Omnes enim tangentes lineæ
A H C, cadunt extra ſpatium D G A H C:
omnes vero
tangentes lineæ A G D, intra dictum ſpatium.
unde liquet
cavitatem A H C reſpicere convexitatem A G D.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index