Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 158 > >|
1ſi conſiſtere; ac deinceps quoque retrogredi, quo­
niam ipſa velocius pergens, illos à tergo ſensim
facit; adeò vt retrogreſſio maxima appareat, cùm
proxima eſt, illoſque è regione habet; ac poſteà
appareat paulatìm decreſcere, quovſque, dum diſ­
cedit ab ipſis ſecundum rectam quaſi lineam, vi­
dentur rurſùm quaſi ſtare.
Poſt ſecundam autem
ſtationem apparent, vt priùs, directè, & magis,
magiſque velociter incedere; quia deinceps Terra,
vt vltra Solem tranſitura, obſeruat illos progredien­
teis iuxta ſignorum ſeriem; qui in ſitu oppoſito vi­
debantur contra eandem ſeriem ire.
Heinc ergo eſt,
quare non poſſint apparere retrogradi, niſi in op­
poſitione cum Sole, ſiue Terra exſiſtente interpo­
ſita; neque non poſſint non apparere, ob velocio­
rem Terræ motum.
Heinc, quare epicyclus Martis
videatur major epicyclo Iouis; quia videlicet ob
majorem illius propinquitatem, retrogradatio in ip­
ſo apparere propiùs incipit, & deſinit longiùs.
Heinc,
quare tunc Mars adeò magnus appareat, qui aliàs
adeò paruus eſt; ſcilicet quià Terra eſt illi tam pro­
pè, quæ aliàs tam procùl incedit; octo, vt putà, vi­
cibus remotiùs.
Heinc quare Mars, non-niſi bien­
nio ſemel retrogradus ſit; quippe quia, Terra non in­
cedens, niſi duplò velociùs, non poteſt illum aſſe­
qui, niſi duplò temporis, quo periodum ipſa ab­
ſoluit.
Quare Iupiter quotannis percurrat, retrogra­
duſque efficiatur, idque vno ſolùm menſe tardiùs;
quia Terra nempe velocior eſt duodecuplò, illum­
que ſemel relictum aſſequitur ſemper decimo tertio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index