Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
< >
page |< < of 166 > >|
1pugnatores uocat Tullius ſeptima in Verrem: Præ
clara claſſis in ſpecie, ſed inops & infirma propter
dimiſſionem propugnatorum & remigum.
Poly
bius in primo: Ἐπ' αὐτὸ τὸ στόμα τοῦ λιμένος ἐποιεῖτο τὸν πλοῦν,
ἔχων καθ- ωπλισμένους καὶ πρὸς μάχην ἑτοίμους τοὺς ἄνδρας ἐπὶ τῶν
καταστρωμάτων
, id eſt: In ipſis faucibus portus adna­
uigabat, habens armatos propugnatores, para­
tos〈qué〉 ad pugnam uiros: qui in cataſtromatis & foris
erant.
Quibus uerbis planum fit, milites armatos
in prælio nauali ſolere certare & propugnare è ca
taſtromatis.
In locum quorum hodie utuntur, des
baleſtrieres: ſic enim uocant Veneti.
non quòd hæ
ſint ea, quæ καταστρόματα dicuntur, ſed eorum uſum
præſtant.
Et fortaſſe non ineptè dixerimus cataſtro
mata ea, quæ uulgo dicuntur Garides.
Vela dare dicimus, & uela ducere, & uela facere,
& uela pandere.
Tullius 11.de Oratore: Si ſe dant, &
(ut ante dixi) ſua ſponte, quò impellimus, inclinant
at〈que〉 propendent: accipio quod datur, & ad id unde
flatus aliquis oſtenditur, uela do.
Inde apud Vergi­
lium: Vela dabant læti.
Aulus Hirtius: Impruden­
tes uela in altum dederunt, ac diu multum〈qué〉 iactati,
tandem multis poſt diebus ſiti inopia〈qué〉 confecti, ad
Cæſarem peruenerunt.
Liuius in quinto tertiæ de
cadis: Cum triginta quin〈que〉 nauibus ex portu Syra
cuſano profectus libero mari, uela in altum dedit.
Cæſar in ſecundo de bello ciuili: Interim aduentu
longarum nauium Curio pronuntiari onerarijs
nauibus iubet, quæ ſtabant ad Vticam numero cir

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index