Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
e)/ti h(=| e)pire/pei e)pi\ to\ ba/ros,
tau/th| kinei= o( kinw=n.
o(/tan me\n ga\r pro\s o)/rqh\n h( dia/metros
h)=| tou= ku/klou tw=| e)pipe/dw|, a(ptome/nou tou= ku/klou kata\ stigmh\n
tou= e)pipe/dou, i)/son to\ ba/ros e)p' a)mfo/tera dialamba/nei
h( dia/metros.
o(/tan de\ kinh=tai eu)qu\s ple/on e)f' w(=|
kinei=tai, w(/sper r(e/pon e)nteu=qen, eu)kinhto/teron tw=| w)qou=nti ei)s
tou)/mprosqen: e)f' o(\ ga\r r(e/pei e(/kaston, eu)ki/nhto/n e)stin.

ei)/per kai\ to\ e)pi\ to\ e)nanti/on th=s r(oph=s duski/nhton.
Præterea quò pondus
vergit, eò motor impellit.
Quum igitur diameter cir
culi rectà inſiſtit plano, cir­
culo in puncto planum at­
tingente, æqualiter vtrim­
que diameter pondus di­
ſterminat.
Quando verò
mouetur ſtatim plus ad id
mouetur, veluti eò repens
motu facilius impellente
in anteriorem partem.

enim, quò vergit vnum­
quodque, facilius moue­
tur.
Quandoquidem ſi in
contrarium: quam quò
vergat, moueatur, difficulter mouebitur.
COMMENTARIVS.
Præterea quò.] Tertia cauſa facilitatis eſt motus, quando mo­
bile in omni poſitu ſuper plano dimidia ſui parte quoquouerſum
ad planum ipſum acclinat, vt fit in rotundo, quod ipſum tangit in
puncto, vt ante docuimus, ſicque quoquouerſum vergit.
Hinc dico
ſphæricum ad latus moueri poſſe quacumque vi, quæ aërem impulſu
vel tractu diuidere poßit.
Vnus enim aër circunſtans impedit, quo
minus voluatur.
Non enim nixus aſcendendi ſurſum, cum ob graui­
tatem eò non nitatur: neque rurſus deorſum deſcendendi, ob æqui­
librium enim innixus pondus non adfert, quin potius dimidia ſui
parte quoquouerſum nutans nititur moueri, vt in circulo ad cen­
trum: à contactu quoque, quia minimo, non impeditur.
Relinqui­
tur ergò tantum impediri à medio circunstante.
Hoc à quacun­
que vi vt oris flatu ſi diuidatur, ſphæricum in locum diuiſionis pro­
mouebitur.
Rectà inſiſtit.] Diameter circuli rectà inſiſtere in plano di­
citur cum ad omnes rectas lineas à quibus tangitur in ipſo plano

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index