Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (139) of 760 > >|
145139LIBER VI. dicuntur diuiſibilia, quales ſunt magnitudines ipſæ. Sit
enim mobile A B motum ex B in C primùm:
igitur ſi indi-
uiſibile ſit ipſum B C, parte uacans erit hærens parte ua-
canti:
ſin diuiſibile, erit aliquid ipſo C prius, in quod eſt mu
tatum, &
illo rurſus aliud prius, & ſic ſemper: nunquam
enim diuiſio deficit.
Quare non erit quicquam primum, in
quod eſt mutatum.
Similiter res ſeſe habet & in qualitatis
mutatione:
nam & hæc in continuo eſt. Patet igitur in ſo-
lo qualitatis motu, per ſe indiuiſibile eſſe poſſe.
Quomodo ea, quæ ſunt, in motu ſeſe præcedunt.
CAP. VI.
_CV_'m autem omne, quod mutatur, in tempore mutetur,
11Poſtquàm Āri
ftote. oftendit
qualiter accipi
endũ ſit primũ.
in mutatione:
hîc oſtendit or
dinem eorum.
quæ in motu
inueniũtur ad
inuicem.
mutari uerò in tempore dicatur, &
ut in primo, & ut
per aliud, quo pacto in anno mutari dicitur, quia mutatur
in die, id ſanè quod mutatur in quacunq;
eius temporis par
te mutari, in quo primo mutatur neceſſe eſt.
Id ita eſſe pa-
tet qudem &
ex definitione ipſius primi: ſic enim ipſum
antea definiebamus.
Patebit autem & ex hiſce, quæ dein-
ceps dicemus.
Sit enim tempus A B, in quo quippiam pri-
mũ mouetur:
Atq; cum omne tempus ſit diuiſibile, diuida-
tur in C.
In tempore igitur A C, mouetur aut non moue-
tur:
& eodem modo rurſus, in ipſo C B. Si igitur neutra
in parte mouetur, in toto ſanè quieſcit:
impoßibile eſt enim
moueri, ſi nulla in parte eius moueatur:
ſin in alter a tan-
tum mouetur, nõ in A B tempore primo mouetur, per aliud
enim in ipſo mouetur:
ergo quacunq; in parte temporis mo
ueatur, neceſſe eſt.
Hoc autẽ demonstrato patet, omne quod
mouetur, prius neceſſariò motum eſſe.
Nam ſi in A B tem-
pore primo, per F G ſpacium quippiã motum eſt, id quod
æqua celeritate mouetur, ſimulq́;
incipit, per dimidiũ in di-
midio temporis erit motum.
Quòd ſi id tempore in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index