Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium
page |< < (93) of 389 > >|
14593PARS SECUNDA. mus infra pro maſſis quibuſcunque. Hinc ſi ſibi relinquantur,
accedet C ad E, &
rectæ A B punctum medium D ibit ipſi
obviam verſus ipſum cum velocitate dimidia ejus, quam i-
pſum habebit, vel contra recedent, vel hinc, aut inde mo-
vebuntur in latus, per lineas tamen ſimiles, atque ita, ut
C, &
D ſemper reſpectu puncti E immoti ex adverſo ſint,
in quo motu tam directio rectæ A B, quam directio re-
ctæ C D, &
ejus inclinatio ad A B, plerumque mutabi-
tur.
206. Quod pertinet ad inveniendam vim pro quacunque po-
11Determinatio
vis ejuſdem
compoſitæ e
binis viribus.
ſitione puncti C reſpectu punctorum A, &
B, ea facile ſic in-
venietur.
In fig. 1 aſſumendæ eſſent abſciſſæ in axe æquales
rectis A C, B C figuræ 21, &
erigendæ ordinatæ ipſis reſpon-
dentes, quæ vel ambæ eſſent ex parte attractiva, vel ambæ ex
parte repulſiva;
vel prima attractiva, & ſecunda repulſiva; vel
prima repulſiva, &
ſecunda attractiva. In primo caſu ſumen-
dæ eſſent C L, C K ipſis æquales (figura 21 exhibet minores,
ne nimis excreſcat) verſus A, &
B; in ſecundo C N, C M
ad partes oppoſitas A, B;
in tertio C L verſus A, & C M
ad partes oppoſitas B;
in quarto C N ad partes oppoſitas A,
&
C K verſus B. Tum completo parallelogrammo L C K F,
vel M C N H, vel L C M I, vel K C N G, diameter C F, vel
C H, vel C I, vel C G exprimeret directionem, &
magnitu-
dinem vis compoſitæ, qua urgetur C a reliquis binis punctis.
207. Hinc ſi aſſumantur ad arbitrium duo loca quæcunque
22Methodus cen-
ſtruendi cur.
vam, quæ ge-
neralner expri-
mat vim ejuſ-
modi.
punctorum A, &
B, ad quæ reſerendum ſit tertium C; ducta
quavis recta D E C indeſinita, ex quovis ejus puncto poſſet e-
rigi recta ipſi perpendicularis, &
æqualis illi diametro, ut C F
in primo caſu, ac haberetur curva exprimens vim abſolu-
tam puncti in eo ſiti, &
ſolicitati a viribus, quas habet cum ipſis
A, &
B. Sed ſatius eſſet binas curvas conſtruere, alteram,
quæ exprimeret vim redactam ad directionem D C per perpen-
diculum F O, ut C O;
alteram, quæ exprimeret vim perpendi-
cularem OF:
nam eo pacto haberentur etiam directiones vis ab-
ſolutæ ab iis compoſitæ per ejuſmodi binas ordinatas.
Oporte-
ret autem ipſam ordinatam curvæ utriuslibet aſſumere ex alte-
ra plaga ipſius C D, vel ex altera oppoſita;
prout C O jace-
ret verſus D, vel ad plagam oppoſitam pro prima curva;
&
prout O F jaceret ad alteram partem rectæ D C, vel ad op-
poſitam, pro ſecunda.
208. Hoc pacto datis locis A, B pro ſingulis rectis egreſſis
33Expreſſio ma-
gis generalis per
ſuperſiciem.
e puncto medio D duæ haberentur diverſæ curvæ, quæ diver-
ſas admodum exhiberent virium leges;
ac ſi quæreretur locus
geometricus continuus, qui exprimeret ſimul omnes ejuſmodi
leges pertinentes ad omnes ejuſmodi curvas, ſive indeſini-
te exhiberet omnes vires pertinentes ad omnia puncta C,
ubicunque collocata;
oporteret erigere in omnibus punctis
C rectas normales plano ACB, alteram æqualem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index