Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 360 > >|
1& parallelas DE, FG eſſe gradus velocitatis.
Vides ergo quantum repugnet poſitio huiuſmodi;
ac peruidere ſimul potes, quantum interſit diſeriminis
inter hypotheſin vtramque.
Nam in ea quidem,
quam ſequor, cùm partes lineæ AC, fiant partes
temporis, linea DE optimè repræſentat velocitatem
aquiſitam in nfie primi, & ſimul triangulum ADE op­
timè repræſentat vnum ſpatium, dum ea acquiritur,
tranſactum: FG verò optimè repræſentat velocita­
tem acquiſitam in fine ſecundi; & ſimul trapezion
DFGE optimè repræſentat tribus triangulis tria ſpa­
tia peracta, quorum vnum debeatur gradui FP, prout
interim acquiſito, & alij duo gradui PG, prout per­
ſeueranti ab vſque puncto E.
At in ea, quam tu fe­
queris, neque habes, quò referas tempus, cuius etiam
tua definitio non meminit: neque cùm plures ſpatij
partes æquali tempore percurrantur, illarum diſtin­
ctionem habes, vt ad eas referas gradus inæqualeis ve­
locitatis.
Addo autem, quædam præclarè ex mea
hypotheſi intelligi, quibus nihil ſimile ex tua.
Veluti
Primò, Quemadmodum omnes velocitatis gradus
ſemel acquiſiti inuariati maneant, & ſingulis tempo­
ribus æquipolleant conſtanter duobus gradibus, hoc
eſt duobus ſpatijs æqualibus primo percurrendis ſuf­
ficiant; vt deſignatur continua ſerie quadrangulo­
rum æqualium, DG, PI, QL, itemque FQ,
RM, &c.
Deinde, Quemadmodum primo tempore
vnicum ſpatium percurratur, quatenus vnicus eſt gra­
dus, qui acquiritur, & nullus interim, qui permaneat:
In ſecundo autem ſint tria, quorum vnum quidem per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index