1
Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur, quibus
dorica.
praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis
circumdantur, quae ita distribui debent, uti antepagmenti
praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes.
ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed valvata, et
aperturas habent in exteriores partes.
Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri <doricis>, ionicis corinthiisque operibus, quoad
potui attingere, veluti legitimis moribus exposui.
nunc
de tuscanicis dispositionibus, quemadmodum institui oporteat, dicam.
Locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit in longitudine sex partes, una dempta reliquum quod
erit, latitudini detur.
longitudo autem dividatur bipertito,
et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur, quae
erit proxima fronti, columnarum dispositioni relinquatur.
item latitudo dividatur in partes X.
Ex his ternae partes dextra ac sinistra cellis minoribus, sive ibi alae futurae
sunt, dentur; reliquae quattuor mediae aedi attribuantur.
spatium, quod erit ante cellas in pronao, ita columnis
designetur, ut angulares contra antas, parietum extremorum <e> regione, conlocentur; duae mediae e regione
parietum, qui inter antas et mediam aedem fuerint, ita
distribuantur; et inter antas et columnas priores per medium isdem regionibus alterae disponantur.
eaeque sint
ima crassitudine altitudinis parte VII; altitudo tertia parte
latitudinis templi; summaque columna quarta parte crassitudinis imae contrahatur.
Spirae earum altae dimidia parte crassitudinis fiant.
habeant spirae earum plinthum
ad circinum, altam suae crassitudinis dimidia parte, torum
insuper cum apophysi crassum quantum plinthus.
capituli altitudo dimidia crassitudinis.
abaci latitudo quanta
ima crassitudo columnae.
capitulique crassitudo dividatur
in partes tres, e quibus una plintho, quae est abacus, detur, altera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi.
Supra columnas trabes compactiles inponantur ut altitudinis modulis îs, qui a magnitudine operis postulabuntur.
eaeque trabes compactiles eam habeant crassitudinem,
quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita sint
compactae subscudibus et securiclis, ut compactura duorum digitorum habeant laxationem.
cum enim inter se
tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.
Supra trabes et supra parietes traiecturae mutulorum parte IIII altitudinis
columnae proiciantur; item in eorum frontibus antepagmenta figantur.
supraque îs tympanum fastigii structura seu de materia conlocetur.
supraque eûm fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda, ut
stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat.