Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1quatuor, datur fiſtula ejuſdem longitudinis, cujus baſis quadrupla eſt
prioris, ſed eo tempore, quo per illam minorem fiſtulam tanta aquæ quan­
titas extudiant, major quadrupla per iſtam majorem effluit, vt patet ex di­
ctis; igitur vt legitimæ aquarum menſuræ eſſent, vel modus ſupra expoſi­
tus adhibendus eſſet, vel fiſtularum longitudines, vt Diametri eſſe deberent,
ſed his miſſis ad aeſtum redi.
Antim. Itaque ex dictarum fiſtularum analogia, explicabam ſupra,
cur per breviorem freti, vel anguſtiarum tractum, aqua vi preſſionis ve­
lociùs extrudatur, ad proinde rapidiore motu; illud tamen diſcriminis
intercedit, quòd in fiſtulis, creſcente baſi fiſtulæ, ponderis gravitantis
viros creſcant, vt pater ex dictis: at verò idem pondus gravitans, &
eadem vis preſſionis eſſe ſupponitur, in eodem tractu, quando ſcilicet
maxima preſſio eſt, reſpectu illius, ſive contractiores ſint anguſtiæ freti, ſive
laxiores; ſive longior illius tractus, ſive brevior ſit: Vnde duplici nomine,
quando brevior, eſt, rapidiùs extruditur; nimirum quia arctus eſt, & quia
brevis; ex vtro quo enim capite aquæ extrudendæ moles minuitur.
Auguſtin. Sed quæſo te, cur alicubi longè breviore tempore æſtus aſ­
ſurgis, excurritque; alicubi verò plus temporis ponit?
Antim. Ita eſt; nempe ad Guineam, non procul ab oſtio Nigri flumi­
nis 4. horis æſtus aſſurgit; item ad oram Cambaiæ, iuxta Indi fauces, dua­
bus horis æſtus ad 30. leucas excurrit, ad oſtia Garumnæ, ſeptem horis
aſſurgit, quinque refluit, vt ait Scaliger exerc.
52. Sed accuratior Obſer­
vator, idemque nobiliſſimus Geometra D. Candala, expreſſis verbis teſta­
tur, Garumnam attolli ſex integris horis, deprimi verò ſex horis & 24.
minutis cui plus fidei habendum eſſe nemini dubium erit; vtpote qui ad
accuratiùs obſervanda acceſſus receſſuſque tempora, circa Garumnæ
oſtium, magnum horologium conſtrui curaverit, quod etiam minuta ſi­
gnabat, vt ipſemet teſtatur in libello à ſe in lucem edito Ann.
1575. Quem
etiam citat Furnerius.
Quod ad me attinet, exiſtimo, æqualia vtrimque eſſe
tempora; cùm enim æſtus initio & ſub finem parum creſcat, vt dicam pau­
lò poſt, id eſt, iuxta minimam ferè proportionem, facilè fieri potuit, vt
minimum coementum primis 16. minutis & 16. vltimis ſub ſenſum & ob­
ſervationem v enim non potuerit; ac proinde æquè diu acceſſus atque re­
ceſſus duraverit.
Auguſtin. Metiri ergo æſtum debemus horis Lunaribus, diviſa ſcilicet
integra revolutione Lunæ, ſeu die Lunari in 24. partes, ſeu horas æqua­
les, ita vt quælibet hora Lunatis ſit major hora Æquinoctiali 2. minutis;
ac proinde ſenis ſemper horis Lunaribus æſtus reciproci fiunt per ſe, aut
certè ſenis horis Æquinoctialibus & 12. minutis; non verò ſex horis tem­
poralibus, inæqualibus ſcilicet, iuxta formam horologij antiqui, vt vocant;
& ita intelligendum eſſe Plinij locum lib. 2. cap. 97. perſpicuum eſt; Vnde
miror illorum errorem, qui volunt incipere æſtum vbi Luna ſupra Ho­
rizontem vno Signo elevata fuerit, & continuo creſcere donec Luna Me­
ridianum illius loci attigerit; decreſcere verò ab hoc puncto, donec Luna
æqualem poſt Meridiem arcum decurrit terminatum ſcilicet ad 30. gra-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index