Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
121 84
122 85
123 86
124 87
125 88
126 89
127 90
128 91
129 92
130 93
131 94
132 95
133 96
134 97
135 98
136 99
137 100
138 101
139 102
140 103
141 104
142 105
143 106
144 107
145 108
146 109
147 110
148 111
149 112
150 113
< >
page |< < (109) of 525 > >|
146109Ioan. de Sacro Boſco. pria quantitate. Quod quidem euidenter pater, ut ait, in denario aliquo in fun
do aquæ perlucidæ, atque claræ.
Hanc eandem cauſam affert Alphraganus differt. 2. eamq́. demonſtrant
omnes Perſpectui.
Nam ex illa variatione radiorum uiſualium res quæuis pro
pinquior apparet, unde &
maior. Eadem de cauſa contingit rem aliquam uide
ri per radios aliquando refractos, quæ alias per directos ad oculum noſtrum
peruenire nequaquam poteſt.
Exemplum clariſſimum habemus in denario ali-
quo proiecto in fundo alicuius uaſis uacui mediocris altitudinis.
Si enim eo vſ
que retrocedamus, donec denarium illum ob interiecta latera uaſis inter ipſum
&
noſtrum uiſum videre nequeamus; deinde vero vas illud repleatur aqua lim
pida, ſubito apparebit denarius ille, atq.
conſpectui noſtro ſeſe offere@. Hinc
deniq.
ſit, nonnunquam Solem, Lunam, & reliquas ſtellas apparere nobis, an-
tequam ſupra Horizontem aſcenderint:
Vnde ortum habuit apud ſapientes
commune hoc dictum.
Quando Sol citiusſolito in Horizonte apparet, ſignum
eſt futuræ pluuiæ, quoniam uidelicet tunc interiiciuntur multi uapores, ac
craſſi inter aſpectum noſtrum &
Solem, ex quibus pluuia generatur.
Restat tandem quæſtiuncula breuis, an uidelicet omnes ſtellæ ſint figu
ræ etiam ſphæricæ, quandoquidem ex dictis perſpicuum relinquitur, cœlum
eſſe ſphæricum.
Qua in re non defuerunt nonnulli, qui putauerint, tot eſſe ua
11Stellæ om-
nes ſphæri-
cam figurã
habent.
rias figuras in aſtris, quot ſunt in his inferioribus.
Verum quia temere iſtud ui-
dentur aſſeruiſſe abſque ulla ratione probabili, dicendum eſt cum omnibus
Aſtronomis, ac Philoſophis, ſtellas omnes eſſe figuræ rotundę, ac ſphæricæ.
Quod quidem manifeſte patet in Luna, quæ circulariter à Sole lumẽ recipit,
quod nullo modo fieri poſſet, niſi ipſa ſphærica eſſet.
Cum igitur de omnibus
aſtris eadem eſſe ratio videatur, concludendum eſt, omnia eſſe ſphærica.
Idem
confirmari poteſt ex eo, quod omnes ſtellæ in quacunque regione, &
ubicunq.
in cœlo conſtitutæ fuerint, rotundæ nobis apparent, quod fieri non poſſet, niſi
rotundæ eſſent, ac ſphæricę.
Quod multo euidentius in planetis apparet. Cum
enim iuxta communem ſententiam Aſtronomorum circunferantur in epicy-
@lis, non poterunt ſemper unum &
idem latus ad nos conuertere. Quare cum
ſemper rotundi appareant, neceſſe eſt eos undiq́ue eſſe ſphæricos:
hæc nam-
que figura ſphęrica inter omnia corpora hoc habet priuilegium, ut omni
ex parte inſpecta circularis, atque rotunda uideatur.
Huc accedit, quòd
natura in his inſerioribus maxime rotun ditatem, quantũ potuit, affectauit:
Vt
videre eſt in animalium membris, arborum truncis, in fructibus &
reliquis hu
iuſmodi, quæ omnia ad rotundam figuram, quoad fieri poteſt, tendere
uidentur:
quoniam uidelicet, ut ſupra dictum fuit, figura rotunda
nobiliſſima exiſtit.
Quam ob rem non ſine cauſa corporibus
omnibus cœleſtibus, quæ omnia alia nobilitate ſuperant,
figuram nobiliſſimam, qualis eſt rotunda at q.
ſphæ-
rica, conceſſiſſe natura uidetur:
Hoc etiam
præſertim fine, ut æqualiter ex omni parte
ſuos radios poſſent diffundere,
ac plenius undique a So-
le illuſtrari.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index