Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1Quoniam igitur quo exceſsu hemiſphærium ABC ſu­
perat ex cylindris figuram ſibi inſcriptam, eodem figura
circumſcripta reliquo cylindri AF, dempto ABC he­
miſphærio, ſuperat ipſum reſiduum; figura autem inſcripta
hemiſphærio ABC poteſt eſſe eiuſmodi, quæ ab hemi­
ſphærio deficiat minori defectu quantacumque magnitu­
dine propoſita; poterit figura, quæ prædicto reſiduo cir­
cumſcripta eſt eſſe talis, quæ ipſum reſiduum ſuperet mi­
no i exceſsu quantacumque magnitudine propoſita.
Ru ſus, quia quemadmodum cylindrus AN infimus de­
ficiens cylindro SR, æqualis eſt cylindro TP, ex ſupe­
112[Figure 112]
rioribus, ita vnuſquiſque aliorum cylindrorum deficien­
tium cylindris, qui ſunt in hemiſphærio, ex quibus cylin­
dris deficientibus conſtat dicto reſiduo figura circumſcri­
pta, æqualis eſt cylindrorum circa conum EDF, ei, qui
cum ipſo eſt inter eadem plena parallela, & circa eundem
axem; erunt omnes cylindri circa conum EDF, in ea­
dem proportione cum prædictis cylindris deficientibus,
circa prædictum reſiduum, ſi bini ſumantur inter eadem
plana parallela, & circa eundem axem.
Quemadmodum
igitur omnium cylindrorum, qui circa conum EDF mi­
nor eſt proportio primi ad verticem D, ad ſecundum,
quàm ſecundi ad tertium, & ſecundi ad tertium, quàm ter-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index