Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 158 > >|
1menſe. Quare Saturnus etiam quotannis efficiatur
retrogradus
, idque vix tardiùs dimidio menſis,
quia
nimirùm Terra velocior trigecuplò eſt, & ab
eo
digreſſa illum rurſùs aſſequitur duodecimo men­
ſe
, & vix ſemiſſe prætereà.
Ex quibus profectò mi­
rabile
ſit, niſi cùm omnia ita conſentiant, & omnia,
quæ
apparent, adeò facilè, ſimpliciterque ex vna
Terræ
circunductione inter Martem, ac Venerem in­
telligantur
, explicenturque; neque ſit opus tot ma­
chinis
, tot ambagibus, tot commentis abſque or­
dine
, & veriſimilitudine introductis; niſi, inquam Ter­
ra
id loci moueatur.
Et conſidera, quæſo, cur Lu­
na
nobis nunquam appareat nec ſtare, nec retro­
gredi
; niſi quia ipſa ſemper circumducitur nobis,
quaſi
in centro illius conſtitutis?
Cur nunquam Sol:
niſi
quia nos ſemper ipſi circumducimur, tanquam
in
centro exſiſtenti?
Quam-obrem verò non eadem
euenirent
aliis quinque, ſi vel nos ipſis centrum eſ­
ſemus
, vel ipſi nobis; & non potiùs mixtìm iremus,
circumduceremurque
circa eundem Solem, vt circa
idem
centrum?
Tycho certè, qui Terram in centro
immotam
detinuit, ita ipſi Lunam, Solem que cir­
cumduxit
, vt coactus fuerit circumducere Soli quin­
que
alios; tametſi mira, vt videtur, incontinuitate
volüerit
Solem dietìm circumeuntem Terram, trans­
ferre
illos omneis ſecum, obeunteis intereà motus
proprios
; neque potuerit fingere, quomodo ille in­
terea
corriperetur à Firmamento, mobilive primo;
quomodo
item Luna (vt præter motum menſtruum,
dietim
quoque Terram obeat) idque ſpatiis liberri-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index