Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1piam natura: principium, quod motum fecit, vtique forma
eſt & grauitas, & leuitas: materia; quæ motum à forma, &
grauitate, ac leuitate factum, vt poteſt accipit nullum habet
actum, nullamque actu naturam: ideo reſiſtentia nulla ex par­
te materiæ cogitari poteſt, ſiue cum vi, ſiue ſine vi reſiſtentiam
mauis: nam vis nulla ex eo naſcitur, in quo nulla est natura,
nulloſque actus contra cuius nixum vis fiat: nulla eſt & iam
ad motum quempiam determinatum, ac certum inclinatio;
vbi nulla eſt determinata natura, nec certus quiſpiam actus.
Ergo in motu naturali elementorum ſi principia tantum in­
tueamur, ex quibus elementorum naturæ coaugmentantur,
nullam reſistentiam inueniemus, quæ tamen (vt diximus) ne­
ceſſaria eſt in quouis motu; niſi fuerit indiuiduus, & in mo­
mento temporis factus; quod minime fieri poſſe, motus defini­
tio indicat: vt de ſententia Ariſtotelis libro tertio Phyſicorum
paullo ante memorauimus: cogimur ergo inuenire reſiſtentiam
in medio, quod ab impressione elementi diuiditur, finditur, in­
que partes diuerſas diſtrahitur, & ſine violentia reſiſtit: nam
aer (verbi gratia) in motu grauium, & leuium est grauis
in loco ignis; & est leuis in loco aquæ, & terræ; in ſuo loco na
turali non est grauis, & non eſt leuis, ideo vtrunque motum exci­
pere potest: quia ſuſcipiens debet eſſe immune à natura rei,
quæ ſuſcipitur, ne quod intus exiſtit, prohibeat, & obſiſtat: id
eſt impedimento ſit extrinſecis, quo minus ingrediantur: vt ſu
pra diximus Ariſtotelem literis conſignauiſſe libro tertio de
anima.
Ea dere optimè ſcripſit Auerroes libro tertio de cæ­
lo commentatione duodeuigeſima, dum dixit.
Aer nec ad
grauitatem, nec ad leuitatem naturalem inclinationem ha­
bet: ideo graui, & leui per aerem moto ſine vlla violentia re­
ſiſtit: idque ſupra non raro diximus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index