Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 In somnis sudare tamen, spirareque saepe
Et quasi de palma summas contendere vires,
Tunc quasi carceribus patefactis, saepe quiete.

Venantumque canes in molli saepe quiete
Iactant crura tamen subito, vocesque repente
Mittunt, & crebro redducunt naribus auras,
Ut vestigia si teneant inventa ferarum.

Expergefactique sequuntur inania saepe
Cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant:
Donec discussis redeant terroribus ad se.

At consueta domi catulorum blanda propago
Degere, saepe levem ex oculis, volucremque soporem
Discutere, & corpus de terra corripere instant,
Proinde quasi ignotas facies, atque ora tuantur:
Et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum;
Tam magis in somnis eadem saevire necessum est.

At variae fugiunt volucres, pinnisque repente
Sollicitant divum nocturno tempore lucos,
Accipitres somno in leni si proelia, pugnasque
Edere sunt persectantes, visaeque volantes.

Porro hominum mentes magnis quae motibus edunt ?

Magna, itidem saepe in somnis, faciuntque, geruntque,
Reges expugnant, capiuntur, proelia miscent;
Tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem:
Multi depugnant, gemitusque doloribus edunt;
Et, quasi pantherae morsu, saevive leonis
Mandantur, magnis clamoribus omnia complent.

Multi de magnis per somnum rebus loquuntur;
Indicioque sui facti persaepe fuere.

Multi mortem obeunt: Multi, de montibus altis
Se quasi praecipitent ad terram corpore toto,
Exterrentur; & ex somno quasi mentibus capti,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index