Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 203 > >|
1dinum, effluere poteſt eodem, vel æquali tempore, æqualis,
& inæqualis aquæ copia, hoc eſt, æqualis per aliquos, inæqualis
per alios.
Ratio eſt, quia defectus luminis in vno poteſt ſup­
pleri per altitudinem; & defectus altitudinis in altero poteſt ſup­
pleri per lumen, vt experientia etiam docet.
Propoſitio V. Phænomenon. V.
Per tubos æquè altos, & æqualium luminum, non ſem­
per plenos, fluit eodem tempore æqualis aquæ copia; ſed tantò
fluit vnus diutiùs altero, quantò plùs aquæ continet
vnus quàm alter.
PAtet ex hactenus dictis, & experientiâ, nec indiget alia pro­
batione.
Ille autem plùs aquæ continet, qui amplior eſt:
loquimur enim hîc de ijs tubis, quorum orificia ſunt æqualia,
etiamſi ipſi tubi ſint inæqualis amplitudinis.
Corollarium.
ERgo & per æqualia foramina baſis eiusdem tubi, æqualis eo­
dem tempore effluit aqua.
Vide cap. 5. Propoſ. 1.
Propoſitio VI. Phænomenon VI.
Per tubos non ſemper plenos, & non æquè altos, æqua­
lium tamen luminum, eodem vel æquali tempore
non fluit æqualis aquæ copia.
EAdem eſt ratio de quibuſcunque vaſis. Patet experientiâ,

quæ monſtrat, ex altiori tubo ſeu vaſe fluere maiorem aquæ,
copiam tempore eodem, vel æquali, quàm ex tubo vel vaſe mi­
nùs alto habente lumen æquale.
Et ratio eſt, quia in altiori
magis preinitur aqua ſupra lumen, quàm in minùs alto.
Vide
Propoſit. III.
Vas magis
plenum plus
aquæ effun­
dit per fora­
men, quàm
minus ple­
num.
Poriſma I.
SEquitur hinc, ex eodem tubo, aut vaſe, non ſemper pleno,
æqualibus temporibus, non æqualem effluere aquam ex eo­
dem foramine, ſed in ſecundo tempore minorem, quàm in pri­
mo, & in tertio minorem, quàm in ſecundo, & ſic deinceps.

Vide Propoſit. 24.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index