Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (120) of 376 > >|
146120M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA
CAPUT XI.
De palaeſtrarum aediſicatione.
Nunc mihi videtur (tametſi non ſint Italicae conſuetudinis) palaeſtrarum
aedificationes tradere explicate, et quemadmodum apud Graecos conſti-
tuantur monſtrare.
In palaeſtris periſtylia (b) quadrata ſive oblonga ita ſunt facienda, uti duorum ſtadiorum habeant ambulationis circuitionem,
quod Graeci vocant δίαυλον;
ex quibus tres porticus ſimplices diſponan-
tur, quartaque, quae ad meridianas regiones eſt converſa, duplex, (n) uti
cum tempeſtates ventoſae ſunt, non poſſit aſpergo in interiorem partem
pervenire.
Conſtituantur autem in tribus porticibus exedrae ſpatioſae (a) habentes ſedes, in quibus philoſophi, rhetores, reliquique qui ſtudiis de-
lectantur ſedentes diſputare poſſint.
In duplici autem porticu collocen-
tur haec membra:
Ephebeum (i) in medio (hoc autem eſt exedra am-
pliſſima cum ſedibus, quae tertia parte longior ſit quam lata):
ſub dex-
tro coriceum (k), deinde proxime coniſterium (l):
a coniſterio in verſu-
ra porticus frigida lavatio (m), quam Graeci λοῦτςον vocitant:
ad ſiniſtram
ephebei elaeotheſium (h):
proxime autem elaeotheſium, frigidarium (g),
ab eoque iter in propnigeum (f) in verſura porticus:
proxime autem in-
trorſus e regione frigidarii collocetur concamerata ſudatio (c), longitudine
duplex, quam latitudine, quae habeat in verſuris ex una parte laconicum
(d) ad eundem modum (uti ſupra ſcriptum eſt) compoſitum:
ex adverſo
laconici, caldam lavationem (e).
In palaeſtra periſtylia, quemadmodum
ſupra ſcriptum eſt, ita debent eſſe perſecte diſtributa.
Extra autem diſponantur porticus tres, una ex periſtylio exeunti-
bus, duae dextra atque ſiniſtra ſtadiatae;
(p. q. r.) ex quibus una quae
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index